From Swedenborg's Works

 

De Amore Conjugiali #200

Study this Passage

  
/ 535  
  

200. XV: Quod in Conjugio unius viri cum una uxore, inter quos est amor vere conjugialis, uxor fiat plus et plus uxor, et maritus plus et plus maritus. Quod Amor vere conjugialis plus et plus conjungat duos in unum hominem, videatur supra 177, 178; 1 et quia uxor fit uxor ex conjunctione et secundum illam cum marito, similiter maritus cum uxore; et quia amor vere conjugialis perstat in aeternum, sequitur, quod uxor fiat plus et plus uxor, ac maritus plus et plus maritus: ipsa causa est, quia in Conjugio amoris vere conjugialis uterque fit interior et interior homo, ille amor enim aperit interiora mentium illorum, et sicut haec aperiuntur, homo fit plus et plus homo, ac fieri plus homo apud uxorem est fieri plus uxor, et apud maritum est fieri plus maritus. Audivi ab angelis, quod uxor fiat plus et plus uxor sicut maritus fit plus et plus maritus, non autem ita vicissim; quia raro si usquam deest, quin casta uxor amet maritum, sed quod desit redamatio a marito; et quod haec desit propter non aliquam elevationem sapientiae, quae unice recipit amorem uxoris; de qua sapientia videatur 130, 163, 164, 165. Sed haec dixerunt de Conjugiis in terris.

Footnotes:

1. Prima editio: 178, 179;

  
/ 535  
  

From Swedenborg's Works

 

De Amore Conjugiali #164

Study this Passage

  
/ 535  
  

164. Sapientiae autem moralis apud viros sunt omnes 1 Virtutes morales, quae spectant vitam, ac intrant illam; et quoque sunt Virtutes spirituales, quae ex Amore in Deum et ex Amore erga proximum effluunt, et in illos confluunt. Virtutes, quae ad Sapientiam moralem virorum pertinent, sunt etiam varii nominis, et vocantur Temperantia, Sobrietas, Probitas, Benevolentia, Amicitia, Modestia, Sinceritas, Officiositas, Civilitas, tum Sedulitas, Industria, Solertia, Alacritas, 2 Munificentia, Liberalitas, Generositas, Strenuitas, Intrepiditas, Prudentia; praeter plures. Virtutes spirituales apud viros, sunt Amor religionis, Charitas, Veritas, Fides, Conscientia, Innocentia, praeter plures. Hae Virtutes et illae in genere referri possunt ad amorem et zelum pro Religione, pro Bono publico, pro Patria, pro Civibus, pro Parentibus, pro Conjuge, et pro Liberis. In his omnibus dominantur Justitia et Judicium; Justitia est Sapientiae moralis, et Judicium est Sapientiae rationalis.

Footnotes:

1. Prima editio: omes

2. Prima editio: Alacritas;

  
/ 535