From Swedenborg's Works

 

De Amore Conjugiali #193

Study this Passage

  
/ 535  
  

193. VIII. Quod Foemina actualiter formetur in uxorem secundum descriptionem in Libro Creationis; in hoc Libro dicitur, quod Foemina creata sit ex costa viri, et quod Vir, cum adducta est, dixerit, "haec os de ossibus meis et caro de carne mea, et vocabitur Ischah, quia ab Isch, Viro, desumpta est," Genes. 2:22-23, 24; 1 per Costam pectoris in Verbo non aliud in sensu spirituali significatur, quam Verum naturale; hoc significatur per Costas, quas Ursus inter dentes ferebat, Dan. 7:5; nam per Ursos significantur illi qui Verbum in sensu naturali legunt, ac Vera ibi absque intellectu vident; per Pectus viri significatur id essentiale ac proprium, quo 2 distinguitur a pectore foeminae; quod id sit sapientia, videatur supra 187; 3 nam verum sustinet sapientiam, sicut costa sustinet pectus; haec significantur, quia Pectus est in quo omnia hominis ut in suo centro sunt.

[2] Ex his constat, quod Foemina creata sit ex Viro per transcriptionem ejus propriae sapientiae, quae 4 est ex vero naturali, et quod hujus amor a viro translatus sit in foeminam, ut fiat Amor conjugialis; et quod hoc factum sit, ne in viro 5 sit amor sui sed amor uxoris; quae ex indole sibi innata non potest aliter quam amorem sui apud virum convertere in amorem ejus ad se, et audivi quod hoc fiat ex ipso amore uxoris, non conscio viro, nec conscia uxore; inde est quod nusquam aliquis possit vere conjugialiter amare conjugem, qui in fastu propriae intelligentiae ex amore sui est.

[3] Postquam intellectum est hoc arcanum creationis foeminae a viro, videri potest, quod foemina similiter quasi creetur seu formetur a viro in conjugio, et quod hoc fiat ab uxore, aut potius per uxorem a Domino, qui infudit inclinationes in foeminas ad ita faciendum; Uxor enim in se recipit imaginem viri per quod appropriet sibi ejus affectiones, videatur supra 173; 6 et per quod conjungat internam viri voluntatem cum sua, de quo sequitur; et quoque per quod addicet sibi propagines animae ejus, de quo etiam sequitur. Ex his patet, quod foemina secundum descriptionem interius intellectam in Libro creationis, formetur in uxorem, per talia quae desumit ex marito et ejus pectore, et inscribit sibi.

Footnotes:

1. Prima editio: 24.

2. Prima editio: quod

3. Prima editio: 197;

4. Prima editio: quod

5. Prima editio: vero

6. Prima editio: 183;

  
/ 535  
  

From Swedenborg's Works

 

De Amore Conjugiali #187

Study this Passage

  
/ 535  
  

187. III. Quod hae mutationes aliae sint apud Viros, aliae apud Foeminas, quoniam Viri a creatione sunt Formae scientiae, intelligentiae et sapientiae, Foeminae, formae amoris illarum apud viros. Quod Viri creati sint Formae intellectus, et quod Foeminae creatae sint Formae amoris intellectus virorum, explanatum supra 90. videatur. Quod mutationes status, quae succedunt apud illum et illam ab aetate infantili ad maturam, sint ad integrandum formas, intellectualem apud viros, et voluntariam apud foeminas, sequitur; inde cluit, quod aliae mutationes sint apud viros, et aliae apud foeminas; apud utrosque tamen integratur forma externa quae est corporis secundum integrationem formae internae, quae est mentis; agit enim mens in corpus, et non vicissim; quae causa est, quod Infantes in Coelo fiant homines staturae et decoris secundum incrementa intelligentiae apud illos, aliter quam Infantes in terris, quia hi corpore materiali, sicut animalia, sunt circuminduti; conveniunt tamen in eo, quod primum crescant inclinatione ad talia, quae adblandiuntur sensibus corporis illorum, et postea pedetentim ad talia quae afficiunt sensum internum cogitativum, et a gradu in gradum ad talia quae voluntatem imbuunt affectione; et cum aetas in bivio est inter maturam et immaturam, accedit inclinatio conjugialis; quae est virginis ad juvenem, et juvenis ad virginem; et quia virgines in Coelis aeque ut in terris, ex innata prudentia inclinationes suas ad conjugia celant, juvenes ibi nec sciunt aliter, quam quod illi afficiant virgines amore, et hoc quoque apparet illis ex incitatione masculina; sed haec illis etiam est ex influxu amoris e Sexu pulchro, de quo influxu alibi ex professo dicetur. Ex his constat veritas Propositionis, quod mutationes status aliae sint apud viros, et aliae apud foeminas, quoniam viri a creatione sunt formae scientiae, intelligentiae et sapientiae, et foeminae formae amoris illarum apud viros.

  
/ 535