From Swedenborg's Works

 

De Amore Conjugiali #143

Study this Passage

  
/ 535  
  

143. IV: Quod Amor vere conjugialis sit ipsa Castitas, sunt hae causae. 1. Quia ille est a Domino, et correspondet Conjugio Domini et Ecclesiae. 2. Quia ex Conjugio boni et veri descendit. 3. Quia est spiritualis, sicut est Ecclesia apud hominem. 1 4. Quia est Amor fundamentalis et Caput omnium amorum coelestium et spiritualium. 5. Quia est justum Seminarium Generis Humani, et ex hoc Coeli Angelici. 6. 2 Quia ideo etiam est apud Angelos Coeli, et ex eo apud illos nascuntur proles spirituales, quae sunt amor et sapientia. 7. Et quia sic usus ejus est praestantior reliquis usibus creationis. Ex his sequitur, quod Amor vere conjugialis ex sua origine, et in sua essentia spectatus, sit purus et sanctus, adeo ut vocari possit puritas et sanctitas, proinde ipsa castitas; at quod usque non sit apud homines, nec apud Angelos omnimode purus, in Articulo VI nunc sequente, 146, videatur.

Footnotes:

1. Prima editio: hominem absque puncto.

2. Prima editio: 6 absque puncto.

  
/ 535  
  

From Swedenborg's Works

 

De Amore Conjugiali #146

Study this Passage

  
/ 535  
  

146. At sciendum est, quod Amor conjugialis prorsus castus seu purus non detur apud homines, nec apud angelos; est usque aliquid non castum seu non purum, quod illi se adjungit et subjungit; sed hoc ex alia natura est, quam ex qua est incastum; est enim apud illos castum supra, et non castum infra, et a Domino interposita est tanquam janua cum cardine, quae aperitur per determinationem, et prospicitur ne illa stet aperta, ut transeat unum in alterum, et se commisceant; Naturale enim hominis a nativitate est contaminatum et refertum malis; at Spirituale ejus non ita, quia hujus nativitas est a Domino, est enim regeneratio; et haec est successiva separatio a malis, quae inclinationibus adnata sunt. Quod nullus Amor apud homines et apud Angelos sit prorsus purus, nec quod fieri possit, sed quod finis, propositum seu intentio voluntatis primario spectetur a Domino, et quod ideo quantum homo in illis est, et in illis perseverat, tantum initietur in puritatem, et tantum ad illam progrediendo accedat, videatur supra n. 71.

  
/ 535