From Swedenborg's Works

 

De Amore Conjugiali #119

Study this Passage

  
/ 535  
  

119. Quod Ecclesia dicatur Mater, constat ex his locis;

"Jehovah dixit, contendite cum Matre vestra, non illa Uxor mea, et Ego non Maritus ejus," Hosch. 2:2, 5.

Filia Matris tuae, tu, fastidientis Maritum suum, Ezech. 16:45.

Ubi est libellus repudii Matris vestrae, quam dimiserim, 1 Esai. 50:1.

Mater tua sicut vitis juxta aquas plantata, frugifera, Ezech. 19:10; haec de Ecclesia Judaica.

Jesus extendens manum suam ad Discipulos, dixit, Mater mea et Fratres mei sunt qui audiunt Verbum Dei, et faciunt illud, Luc. 8:21. Matth. 12:48-49. 2 Marc. 3:33, 34, 35;

per discipulos Domini intelligitur Ecclesia.

Stabat apud crucem Jesu, Mater Ipsius, et Jesus videns Matrem et Discipulum adstantem quem amabat, et dicit Matri suae, Mulier ecce filius tuus, et dicit Discipulo, ecce Mater tua; quare ab illa hora accepit illam Discipulus in propria, Joh. 19:25-26, 27;

per haec intelligitur, quod Dominus non agnoverit Mariam pro Matre, sed Ecclesiam, quare illam vocat Mulierem, et Matrem discipuli; quod hujus discipuli seu Johannis Matrem, erat quia ille repraesentabat Ecclesiam quoad Bona charitatis; haec sunt Ecclesia in ipso effectu; ideo dicitur quod ille acceperit illam in propria. Quod Petrus repraesentaverit Veritatem et Fidem, Jacobus Charitatem, et Johannes Opera charitatis, videatur in Apocalypsis Revelata 5, 6, 790, 798, 879; et quod duodecim Discipuli una repraesentaverint Ecclesiam quoad omnia ejus, Apocalypsis Revelata 233, 790, , 903, 915.

Footnotes:

1. Prima editio: dimisistis.

2. Prima editio: Matth. 12:48-49.

  
/ 535  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #6

Study this Passage

  
/ 962  
  

6. (Vers. 2.) "Qui testatus est verbum Dei, et testimonium Jesu Christi," significat qui ex corde, et sic in luce, recipiunt Divinum verum ex Verbo, et agnoscunt Humanum Domini Divinum esse. - Dicitur de Johanne, quod ille "testatus sit Verbum Dei;" sed quia per Johannem intelliguntur omnes qui in bono vitae ex charitate et ejus fide sunt, ut mox supra (5) dictum est, ideo in sensu Spirituali omnes illi intelliguntur. Angeli, qui in sensu Spirituali Verbi sunt, nusquam sciunt aliquod nomen personae in Verbo nominatum, sed solum id quod persona repraesentat et inde significat, quod pro Johanne est bonum vitae, seu bonum actu; consequenter omnes in complexu qui in illo bono sunt; hi "testantur," hoc est, vident, agnoscunt, recipiunt ex corde in luce, et confitentur vera Verbi, imprimis illud verum ibi quod Humanum Domini sit Divinum, ut constare potest ex locis e Verbo in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, in copia allatis. Per "Jesum Christum" et per "Agnum" in Apocalypsi intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum; et per "Deum," Dominus quoad Ipsum Divinum a Quo. Quod significationem spiritualem "testari" attinet, praedicatur id de Veritate, ex causa quia in mundo veritas testanda est, et cum testata est, agnoscitur; at in Caelo ipsa veritas de se testatur, quia est ipsa Lux Caeli; dum enim Angeli audiunt veritatem, illico cognoscunt illam et agnoscunt; et quia Dominus est ipsa Veritas, ut Ipse docet apud Johannem 14:6, est Ipse in Caelo Testimonium Sui; inde patet quid per "Testimonium Jesu Christi" intelligitur quare dicit Dominus,

"Vos misistis ad Johannem, et testis fuit veritati; Ego tamen non ab homine testimonium accipio," (Johannes 5:33-34); 1

et alibi:

Johannes venit in Testimonium ut testaretur de Luce; non erat ille Lux: Verbum, quod erat apud Deum et erat Deus, et Caro factum est, erat Lux vera, quae illuminat omnem hominem, (Johannes 1:1-2, 7-8, (9,) 14, 34);

alibi:

"Jesus dixit, Ego testor de Me Ipso, et verum est Testimonium Meum, quia scio unde veni et quo vado," (Johannes 8:14);

"Cum venerit Paracletus Spiritus veritatis, ille testabitur de Me," (Johannes 15:26);

per Paracletum Spiritum veritatis intelligitur ipsa Veritas procedens a Domino; quare de illo dicitur, quod non locuturus sit a se sed ex Domino, (Johannes 16:13-14, 15).

Footnotes:

1. 33, 34 pro "13"

  
/ 962