From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8915

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8915. ‘Et vocem buccinae’: quod significet eadem per caelum, nempe Divina Vera ex bono, constat ex significatione ‘vocis buccinae’ quod sit status caeli angelici quod circum Divinum, et quod sit verum Divinum inde, de qua n. 8815, 8823; ex quibus constare potest quid significatur per Domini verba, ubi de consummatione saeculi seu de ultimo tempore Ecclesiae praedicit, quod tunc Dominus missurus sit angelos cum tubae voce magna, qui congregabunt electos Ipsius a quattuor ventis, Matth. 24:31;

qui non scit quod omnia verba Domini etiam intus in se recondant caelestia et Divina, hoc est, quod sensus internus illis insit, credent quod cum ultimum judicium instat, apparituri sint angeli et annuntiaturi illud, et quoque congregaturi electos cum voce tubae; sed quod per ‘vocem tubae’ seu ‘buccinae’ ibi non intelligatur vox tubae seu buccinae sed verum Divinum per caelum in forma interna et ejus evangelizatio, videatur n. 4060 fin. , tum 8815 et 8823.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4062

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4062. SENSUS INTERNUS

vers. 1-3. Et audivit verba filiorum Labanis, dicendo, Sumpsit Jacob omnia quae patri nostro, et a quibus patri nostro, fecit omnem copiam hanc. Et vidit Jacob facies Labanis, et ecce nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius. Et dixit Jehovah ad Jacobum, Revertere ad terram patrum tuorum, et ad nativitatem tuam, et ero cum te. Audivit verba filiorum Labanis, dicendo' significat boni per Labanem significati vera qualia respective ad bonum acquisitum inde in Naturali a Domino: ‘Sumpsit Jacob omnia quae patri nostro’ significat quod omnia boni per Jacobum nunc intellecti data ipsi sint inde: ‘et a quibus patri nostro, fecit omnem copiam hanc’ significat quod Ipse Sibi daret: ‘et vidit Jacob facies Labanis’ significat status mutationem apud bonum illud cum recederet bonum per ‘Jacob’ intellectum: ‘et ecce nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius’ significat statum prorsus mutatum erga bonum per ‘Jacob’ significatum, a quo tamen nihil desumptum quin haberet sua sicut prius, praeter statum quoad conjunctionem: ‘et dixit Jehovah ad Jacobum’ significat Domini perceptionem ex Divino: Revertere ad terram patrum tuorum significat quod nunc propius se conferret ad bonum Divinum: ‘et ad nativitatem tuam’ significat quod ad verum inde: et ero tecum significat quod tunc Divinum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.