From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8913

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8913. Vers. 15-17. Et omnis populus videntes voces et faces, et vocem buccinae, et montem fumantem; et vidit populus, et commoti sunt, et steterunt e longinquo. Et dixerunt ad Moschen, Loquere tu cum nobis, et audiemus, et ne loquatur cum nobis Deus, ne forte moriamur. Et dixit Moschen ad populum, Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus, et propterea ut sit timor Ipsius coram faciebus vestris, ut non peccetis. ‘Et omnis populus videntes voces et faces’ significat perceptionem verorum Divinorum ex bono: ‘et vocem buccinae’ significat eadem per caelum: ‘et montem fumantem’ significat ipsum bonum veri non perceptibile nisi in externa forma: et vidit populus et commoti sunt significat tremorem, qui est cum recipiuntur: ‘et steterunt e longinquo’ significat remotionem ab internis: ‘et dixerunt ad Moschen’ significat querimoniam: ‘Loquere tu cum nobis’ significat receptionem veri in forma accommodata cui sic oboedituros: ‘et ne loquatur cum nobis Deus’ significat verum in forma non accommodata 1 : ‘ne forte moriamur’ significat quod peritura sic vita caeli apud illos: ‘et dixit Moscheh ad populum’ significat informationem: ‘Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’ significat quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis: ‘et propterea ut sit timor Ipsius coram faciebus vestris, et 2 non peccetis’ significat timorem sanctum inde pro Divino, et inde vitae spiritualis conservationem.

Footnotes:

1. vide nubes written in m

2. ut, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3926

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3926. ‘Filium secundum Jacobo’: quod significet alterum verum commune, constat a significatione ‘filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; hic quod sit commune, constat ab illis quae supra de duodecim filiis Jacobi et de duodecim tribubus ab illis nominatis, dicta et ostensa sunt, quod nempe sint communia Ecclesiae, proinde communia fidei et amoris, seu veri et boni, quae per illos significantur et repraesentantur; et quod etiam in opposito sensu sint omnia communia non fidei et 1 amoris, seu omnia falsi et mali, patebit a sequentibus.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts non.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.