From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8783

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8783. ‘Et etiam in te credent in aeternum’: quod significet ut fides veri sit quae permansura, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit verum a Divino, de qua n. 6771, 6827, 7014, ex significatione ‘credere’ quod sit fides, et ex significatione ‘in aeternum’ quod sit permansurum. Cum hoc ita se habet: verum Divinum non ab aliquo recipitur nisi accommodatum sit ad captum, proinde nisi in forma et specie naturali appareat; mentes enim humanae primum non capiunt nisi terrestria et mundana, et ne hilum spiritualia et caelestia; quare si spiritualia et caelestia nude exponerentur, rejicerentur sicut 1 nihil forent; secundum Domini verba apud Johannem, Si terrena dixi vobis nec creditis, quomodo si 2 dicerem vobis supracaelestia? 3:12;

adhuc minus illi qui ante Domini Adventum vixerunt, qui tandem in tali caecitate fuerunt ut nihil scirent, quia 3 nihil scire volebant, de vita post mortem, de interno homine, de charitate et fide, et de aliqua re caelesti; rejiciebant illa quia aversabantur illa; nam qui terrestria et mundana pro fine habent, 4 hoc est, supra omnia amant, aversantur spiritualia, et paene abhorrent ipsum nomen; similiter paene hodie; eruditi 5 mundi quidem credunt quod illi potius recepturi essent Verbum si caelestia nude exposita fuissent, et si non tam simpliciter scriptum fuisset; sed maxime falluntur; tunc rejecissent illud 6 plus quam simplices, 7 et inibi nullam lucem sed meram caliginem vidissent; hanc enim inducit eruditio humana apud illos qui suae intelligentiae fidunt, et ideo se extollunt super alios; quod talia abscondita sint sapientibus, et revelata infantibus, hoc est, simplicibus, docet Dominus apud Matthaeum 11:25, 26;

et Lucam 10:21;

constat etiam evidenter ex eo quod qui sunt athei et naturalistae, ut vocantur, sint qui eruditi 8 ; hoc scit mundus, et hoc sciunt ipsi.

Footnotes:

1. nullum

2. dixero

3. non

4. et

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. plusquam, in the First Latin Edition.

7. nam

8. The Manuscript inserts imprimis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3900

Study this Passage

  
/ 10837  

So far, this translation contains passages up through #2134. It's probably still a work in progress. If you hit the left arrow, you will find that last number that's been translated.

  
/ 10837  

Many thanks to Fondazione Swedenborg for making this translating publicly available.