From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8781

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8781. ‘Ecce Ego veniens ad te in densitate nubis’: quod significet quod ea fiet in specie maxime naturali, constat ex significatione ‘venire ad te’ cum dicitur a Jehovah ad Moschen, per quem repraesentatur verum a Divino quod est Ecclesiae spiritualis, n. 8760, quod sit revelatio, et ex significatione ‘densitatis nubis’ quod sit in specie maxime naturali, in quali est Verbum Veteris Testamenti in littera; quod ‘nubes’ sit Verbum in littera, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, 8443; 1 ‘densitas’ est obscurum quale est cogitationis hominis ex solo lumine sensuali, hoc est, maxime naturali; in quali fuerunt illo tempore posteri Jacobi, et quoque hodie Judaei, de Divino, nam Divinum non aliter potest apparere alicui quam secundum statum ejus vitae et inde apperceptionis; ita lux caelestis illis qui in amore sui et mundi, in quo gens illa prae aliis fuit, quam sicut ‘densitas nubis’; Verbum in littera, imprimis propheticum, nec aliud est respective ad sensum ejus internum; in sensu ejus interno est lux qualis comparative est lux solis supra nubes, quae lux in Verbo vocatur ‘gloria’; quare etiam dicitur in Verbo quod Jehovah vehatur super nubes, equitet super illis, volet super illis, suum triclinium habeat super illis, quod Dominus venturus in nubibus caeli, et similia plura, quae nusquam de Jehovah, hoc est, de Domino, 2 dicta fuissent, nisi 3 significavissent lucem veri in qua Ipse in caelo, et ‘nubes’ umbram veri, in qua illi qui infra 4 .

Footnotes:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript inserts ita.

3. significent

4. The Manuscript inserts coelum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4661

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4661. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM SEPTIMUM

Ante caput praecedens continuatum est explicare quae Dominus praedixerat de ultimo tempore Ecclesiae, et ibi quae per parabolam de decem virginibus apud Matthaeum 25:1-14;

sequitur 1 dein alia parabola, nempe de servis quibus homo peregre abiens dedit talenta, uni quinque, alteri duo, et tertio unum, cum quibus negotiarentur, quorum ille qui accepit quinque talenta, lucratus per illa adhuc quinque, et ille qui accepit duo et duo per illa lucratus, 2 et qui accepit unum, abscondidit illud in terra; haec parabola quia paene simile involvit quod parabola de decem virginibus, licet ad ultimum in eodem capite transire et id explicare, quod tale est in littera ibi 25:31 ad fin.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ibi.

2. at

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1182

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1182. Quod ‘Babel, Erech, Accad, Calneh, in terra Shinar’ significent quod ibi loci fuerint tales cultus, et quod per easdem simul significentur ipsi cultus quorum externa apparent sancta sed interiora sunt profana, constat a significatione ‘Babelis et terrae Shinar’; in Verbo multum agitur de Babele, et per eam ubivis significatur cultus talis, nempe quod externa appareant sancta sed interiora 1 sint profana; sed quia de Babele agitur in capite sequenti, ibi ostendendum venit quod per Babelem talia significentur; tum quod cultus talis in principio non ita profanus fuerit ac postea factus est; cultus enim externus se prorsus habet secundum interiora; quo magis insontia sunt interiora, eo magis insons est cultus externus; at quo magis foeda sunt interiora, eo magis foedus est cultus externus; et quo magis profana sunt interiora, eo magis profanus est cultus externus; ut res paucis dicatur, quo plus amoris mundi et sui est apud hominem qui est in cultu illo externo, eo minus vivum et sanctum inest ejus cultui; quo plus odii erga proximum in amore sui et mundi, eo magis profanum inest cultui; quo plus malitiae in odiis, eo adhuc magis profanum inest cultui; et quo plus doli in malitia, eo adhuc magis profanum inest cultui; illa et haec sunt interiora cultus externi qui significatur per ‘Babel’, de quo in capite sequente.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.