From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8267

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8267. ‘Et canticum Jah’: quod significet quod omne fidei et inde gloriae sit ex Divino Vero quod ab Ipso, constat ex significatione ‘cantici’, cum de Jehovah, quod sit glorificatio Domini, de qua supra n. 8261; at cum de homine, ut hic, quod sit gloria quae ex fide, ita fides ex qua gloria, nam omne gloriae quae homini, est ex fide in Dominum, 1 quia fides quae fides est a Domino, et sic Dominus in fide, proinde ipsa gloria; causa quod gloria hominis sit ex fide, etiam est quia Divinum Verum, 2 ex quo et per quod fides, apparet coram oculis angelorum ut lux, tum sicut splendor et jubar lucis; hoc jubar lucis, una cum magnificis caeli quae ex luce, appellatur gloria, quae sic non aliud est quam Divinum Verum, 3 ita fides, inde nunc est quod ‘canticum’, cum de homine, sit gloria ex fide.

[2] Quod ‘Jah’ sit Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, est quia Jah est ex Jehovah, et vocatur Jah quia non est Esse sed 4 Existere ex Esse; Divinum enim Verum est Existere, Divinum autem Bonum est Esse, videatur n. 6880; inde etiam dicitur ‘canticum Jah’, quia per ‘canticum’ significatur 5 fides quae est Divini Veri 6 ; per ‘Jah’ quoque significatur Divinum Verum apud Davidem,

Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus, per Jah nomen Ipsius, et exultate coram Ipso, Ps. 68:5 [KJV Ps. 68:4];

‘laudare et extollere Deum per Jah nomen Ipsius’ est per Divinum Verum: etiam apud eundem,

In angustia invocavi Jah, respondit mihi in latitudine Jah; Jehovah auxiliatus est mihi, robur meum et canticum Jah: non moriar sed vivam, et annuntiabo opera Jah; 7 intrabo per portas justitiae et confitebor Jah, Ps. cxviii [5, 13, 14, 17, 19];

ibi ‘Jah’ est Dominus quoad Divinum Verum: similiter Jah in Hallelu-Jah, Ps. 105:45 8 , 106:1, 48, 111:1, 112:1, 113:1, 9, 115:17, 18, 116:19.

Footnotes:

1. nam

2. quod fides procedens a Domino

3. proinde

4. The Manuscript inserts est.

5. gloria fidei

6. The Manuscript inserts, ut supra dictum.

7. The Manuscript inserts castigando castigavit me Jah, .

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Himmlische Geheimnisse #8415

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8415. „Und Jehovah sprach zu Mose“, 2 Mose 16:4, bedeutet den Trost vom Herrn.

Dies erhellt aus dem Folgenden, denn die Worte, die Jehovah sprach, enthalten den Trost nach der Versuchung. Daß nach der Versuchung Trost eintrete, sehe man Nr. 8367, 8370.

  
/ 10837  
  

Übersetzung von J.F.I. Tafel, 1867-1869. Schlussredaktion Friedemann Horn, 1998.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3350

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3350. Ut pateat qualia sunt repraesentativa, licet adhuc unum exemplum afferre; audivi angelos interioris caeli perplures qui simul seu in consortio formabant repraesentativum; spiritus circum me non potuerunt percipere illud nisi ex quodam interioris affectionis influxu; chorus erat, in quo plures illi simul idem cogitabant, ac idem locuti sunt; per repraesentationes formabant coronam auream cum adamantibus circum caput Domini; quod fiebat simul per repraesentationum series citas, quales sunt cogitationis et loquelae, de quibus supra n. 3342-3344 dictum: et quod mirabile, tametsi perplures erant, usque tamen omnes sicut unus cogitabant et loquebantur, ita sicut unus repraesentabant, et hoc quia nemo ex se aliquid agere volebat, minus reliquis praeesse, ac ducere chorum; qui hoc facit, momento ex se dissociatur; sed se a se mutuo duci passi sunt, ita omnes in singulari et in communi a Domino: in tales convenientias perducuntur omnes boni qui in alteram vitam veniunt.

[2] 1 Deinde auditi sunt chori perplures, qui 2 varia repraesentative exhibuerunt, et tametsi plures chori essent et plures in unoquovis choro, usque sicut unus agebant, ex forma enim variorum resultabat unum, in quo pulchrum caeleste. Ita potest universum caelum, quod ex myriadum myriadibus consistit, qui unum agunt, per quod in amore mutuo sunt, nam sic se duci patiuntur a Domino, et quod mirabile, quo plures sunt, hoc est, quo plures myriades qui caelum constituunt, eo omnia et singula distinctius et perfectius fiunt; et quoque quo interioris caeli angeli sunt, nam omnis perfectio crescit versus interiora.

Footnotes:

1. The Manuscript has Dein

2. The Manuscript inserts quoque.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.