7024. ‘Et equitare fecit illos super asino’: quod significet illa quae novae intelligentiae inservirent, constat ex significatione ‘equitare’ quod sint illa quae sunt intellectus, hic quae sunt novae intelligentiae, quae erit vitae inter illos qui in Ecclesia spirituali, n. 7016; quod ‘equitare’ sint illa, est quia ‘equus’ significat intellectuale, de quibus videatur n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6534; et ex significatione ‘asini’ quod sit verum inserviens, hic novae intelligentiae, de qua n. 2781, 5741; et quoque quod sit scientificum, n. 5492.