From Swedenborg's Works

Arcana Coelestia #6970

Study this Passage

/ 10837  
  
6970. ‘Et erit, si non credunt tibi’: quod significet si non fidem 1 habeant, constat ex significatione ‘credere’ quod sit fidem habere, ut supra n. 6956; hic fidem habere non significat fidem ex signis, quod liberandi ex Aegypto, nam haec fides de mundanis est, sed fidem si non permanent in veris, quod fierent mere sensuales et corporei, et demum veri profanatores; haec enim sunt quae bina signa significant; sensus internus non agit de mundanis, prout sensus 2 externus historicus, sed de spiritualibus; fides in mundanis prorsus differt a fide in spiritualibus, ut pro exemplo: credere quod 3 facturi sicut loquuntur: quod verus homo sit vel non verus: quod ita faciendum, non aliter, ut res succedat: quod 4 dicta aut scripta fide digna sint vel non sint, praeter similia innumera; talia sunt fidei in mundanis, ut quoque hic quod filii Israelis liberandi sint a servitute in Aegypto. At credere quod caelum sit: quod infernum: quod victuri post mortem, boni in felicitate in aeternum, mali in infelicitate: quod vita unumquemvis maneat: quod fides et charitas faciant vitam spiritualem, et quod haec vita sit quae est angelis in caelo: quod Domino sit omnis potestas in caelis et in terris, sicut Ipse dicit, Matth. 28:18: quod ab Ipso vivamus: quod Verbum sit doctrina veritatum caelestium et Divinarum, et similia talia sunt fidei in spiritualibus, et significantur hic per ‘credere’.

Footnotes:

1. habent altered to habeant

2. literalis

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. experientiae fide dignae sint, aut

/ 10837  
  
This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Arcana Coelestia #2542

Study this Passage

/ 10837  
  
2542. ‘Et locutus est omnia verba illa in auribus eorum’: quod significet adhortationem ad confirmantia inde, usque ut oboedirent, constare potest a serie rerum in sensu interno, tum a significatione ‘aurium’; ex serie rerum, sunt plura confirmantia, quae accedunt ad quodcumque quod rationale agnoscit, aliunde enim non agnoscit quam ex confirmantibus, inde est cum rationalia ad oboedientiam rediguntur, ad confirmantia fit exhortatio, ea enim semper usque instant et quasi exsurgunt: ex significatione ‘aurium’, aures in 1 sensu interno Verbi significant oboedientiam, ex causa etiam correspondentiae quae est inter audire et oboedire, quae 2 quoque correspondentia latet in ipsa voce ‘audire’, et magis in ‘auscultare’, cujus correspondentiae origo est ex altera vita, ubi qui oboedientes sunt et obtemperantes, ad auris provinciam pertinent, immo ipsi auditui correspondent, quod est arcanum nondum notum; sed haec melius patebunt ubi de correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus agetur: quod ‘aures’ illa significent, ex pluribus locis in Verbo constare potest; pro tempore licet modo afferre quod apud Esaiam,

Impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, etoculos ejus obline, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat, 6:10;

ibi ‘videre oculis’ est intelligere, et ‘audire auribus’ est percipere affectione, proinde oboedire: ac ubi Dominus dicit, Qui habet aurem ad audiendum, audiat, Matth. 11:15; 13:43; Luc. 8:8; 14:35;

non aliud significatur.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.