From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6341

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6341. Vers. 3, 4. Reuben primogenitus meus, tu robur meum, et principium virium mearum, excellens eminentia, et excellens valore. Levis sicut aqua, ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc profanasti, stratum meum ascendit. ‘Reuben primogenitus meus’ significat fidem quae apparenter priore loco: ‘tu robur meum’ significat quod per illam potentia bono: ‘et principium virium mearum’ significat quod per illam prima potentia vero: ‘excellens eminentia et excellens valore’ significat quod inde gloria et potestas: ‘levis sicut aqua’ significat quod fides sola non talia habeat: ‘ne excellas’ significat nec quod ei gloria et potestas: quia ascendisti cubilia patris tui significat quia separata a bono quod charitatis, foedam conjunctionem habeat: ‘tunc profanasti’ significat si conjuncta cum malo, quod profanum: ‘stratum meum ascendit’ significat quia contaminavit bonum spirituale in naturali.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4055

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4055. Continuatio de Maximo Homine, et de correspondentia, ad finem capitis sequentis.

FINIS PARTIS TERTIAE.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.