From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4996

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4996. ‘Eo quod tu uxor illius’: quod significet quia non alii bono conjungendum, constat ex significatione 'uxoris' quod sit verum adjunctum suo bono, de qua n. 1468, 2517, 3236, 4510, 4823, hic verum naturale non spirituale cum bono naturali non spirituali, ut supra n. 4988.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1176

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1176. Quod ‘Cush genuit Nimrodum’ sit quod qui cognitiones interiorum habuerunt, talem cultum instituerint, constat ex illis quae nunc dicta sunt; cognitiones interiorum sunt illa quae doctrinalia vocant, et quae etiam distinguunt a ritualibus; sicut pro exemplo praecipuum eorum doctrinale est quod fides sola salvificet, sed nesciunt quod amor in Dominum et amor erga proximum sit ipsa fides; et quod cognitiones quas vocant fidem, non sint nisi ob finem ut per illas accipiant a Domino amorem in Ipsum et amorem erga proximum; et quod haec fides sit quae salvificat: illi qui solas cognitiones vocant fidem, sunt qui talem cultum gignunt et instituunt, de quo supra.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.