From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4809

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4809. Quando venerit Filius hominis in gloria Sua significat quando apparebit Divinum Verum in sua luce, quod fit unicuivis homini cum moritur; venit enim tunc in lucem caeli, in qua percipere potest quid verum et bonum, et inde qualis est;

‘Filius hominis’ in sensu Verbi interno est Dominus quoad Divinum Verum, ita est Divinum Verum quod a Domino; ‘gloria’ est intelligentia et sapientia quae inde, quae ut lux, et coram angelis ut splendor lucis, apparet; hic splendor lucis in qua sapientia et intelligentia ex Divino Vero quod a Domino, est qui in Verbo vocatur ‘gloria’; quod ‘Filius hominis’ sit in sensu interno Divinum Verum, videatur n. 2159, 2803, 2813, 3704.

[2] Et omnes sancti angeli cum Ipso significat caelum angelicum; . ‘sancti angeli’ 1 sunt vera quae a Divino Bono Domini, nam per ‘angelos’ in Verbo non intelliguntur angeli sed illa quae sunt a Domino: videatur n. 1925, 4085; angeli enim sunt vitae recipientes veri procedentis a Divino Bono 2 Domini, et quantum recipiunt, tantum sunt angeli; inde patet quod ‘angeli’ sint illa vera; hic quia agitur de statu cujusvis post mortem, ac de judicio cujusvis secundum vitam, dicitur quod ‘omnes sancti angeli erunt cum Ipso’,

et per id significatur quod per caelum judicium; omnis enim influxus Divini Veri fit per caelum; immediatus influxus a nemine recipi potest.

[3] Tunc sedebit super throno gloriae Ipsius significat judicium, ‘thronus’ enim praedicatur de regio Domini, ac regium Domini est Divinum Verum, n. 1728, 2015, 3009, 3670, et Divinum Verum est ex quo et secundum quod judicium.

[4] Et congregabuntur coram Ipso omnes gentes significat quod patebunt omnium bona et mala; per ‘gentes’ enim in Verbi sensu interno significantur bona, et in opposito sensu mala, 3 n. 1259, 1260

1416, 2588 f, 4574; ita quod bona et mala apparebunt in luce Divina hoc est, in luce a Divino Vero, significatur per quod ‘congregabuntur coram Ipso omnes gentes’.

[5] Et separabit eos ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis significat separationem boni a malo; ‘oves’ enim sunt qui in bono, et ‘hirci’ qui in malo; ‘oves’ proprie dicuntur qui in charitate et inde in fide, ‘hirci’ 4 qui in fide et non in charitate de his et illis hic agitur; quod ‘oves’ sint qui in charitate et inde in fide, videatur n. 2088, 4169; et quod ‘hirci’ qui in fide et non in charitate, n. 4769.

[6] Et statuet quidem oves a dextris Suis, et hircos a sinistris significat separationem secundum vera ex bono et secundum falsa ex malo; qui in veris ex bono sunt, etiam actualiter apparent in altera vita ad dextrum, et qui in falsis a malo ad sinistrum; inde statui a dextris et a sinistris, est ordinari secundum vitam.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts in sensu interno.

2. The Manuscript deletes it.

3. The Manuscript inserts videatur.

4. autem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8106

Study this Passage

  
/ 10837  

So far, this translation contains passages up through #2134. It's probably still a work in progress. If you hit the left arrow, you will find that last number that's been translated.

  
/ 10837  

Many thanks to Fondazione Swedenborg for making this translating publicly available.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2776

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2776. Quod ‘offer eum in holocaustum’ significet quod sanctificaret ipsum Divino, constat a repraesentatione ‘holocausti’ apud gentem Hebraeam, et in Ecclesia Judaica, quod fuerit sanctissimum eorum cultus; erant holocausta et erant sacrificia, quae quid repraesentaverunt, videatur n. 922, 923, 1823, 2180; sanctificationes eorum fiebant per illa, inde est quod hic per ‘offerre in holocaustum’ significetur sanctificari Divino, Dominus enim Ipse Se 1 sanctificavit Divino, hoc est, univit Humanum Divino per tentationum pugnas et victorias, videatur n. 1663, 1690, 1691f, 1692, 1737, 1787, 1812, 1813, 1820.

[2] Communis fides hodie est quod holocausta et sacrificia significaverint passionem Domini, et quod Dominus per illam expiaverit omnium iniquitates, immo quod in Se illas derivaverit et sic sustulerit; ita se justificari et salvari credentes, modo cogitent, si vel foret in ultima mortis hora, quod Dominus pro illis passus sit, utcumque per totum vitae suae curriculum vixerint; sed res non ita se habet; passio crucis luit ultimum tentationis Domini, per quam plenarie univit Humanum Divino et Divinum Humano, et sic Se glorificavit; ipsa illa unio est per quam salvari possunt illi qui fidem charitatis in Ipsum habent; nam Ipsum Supremum Divinum non potuit amplius pertingere ad humanum genus, quod se tantum removit a caelestibus amoris et spiritualibus fidei ut illa ne quidem magis agnoscerent, minus perciperent; idcirco, ut Supremum Divinum potuisset descendere ad hominem talem, Dominus venit in mundum et Humanum univit Divino in Se; quae unio non potuit aliter fieri quam per gravissimas tentationum pugnas et victorias, et tandem per ultimam, quae erat crucis:

[3] inde est quod Dominus ex Divino Humano illuminare possit mentes etiam a caelestibus amoris remotiores, modo in fide charitatis sint; Dominus enim in altera vita caelestibus angelis apparet ut sol, et spiritualibus ut luna, n. 1053, 1521, 1529, 1530, 2441, 2495, omnis lux caeli est inde; lux caeli talis est ut cum illuminat visum spirituum et angelorum, etiam simul illuminet 2 intellectum; hoc inest luci illi, sic ut quantum lucis externae 3 alicui in caelo est, tantum lucis internae, hoc est, tantum intellectus illi sit; inde patet in quo lux caeli a luce mundi differt; Divinum Humanum Domini est quod illuminat et visum et intellectum spiritualium, quod non fieret nisi Dominus univerit Essentiam Humanam Divinae; et nisi univerit, nec fuisset aliquod intellectuale et perceptivum boni et veri amplius homini in mundo, immo nec angelo spirituali in caelo, ita nec illis aliquid beati et felicis, consequenter nec aliquid salutis; inde constare potest quod genus humanum non salvari potuerit nisi Dominus assumpserit Humanum et hoc glorificaverit.

[4] Inde nunc quisque concludere potest quomodo se habet cum hoc, quod salventur si modo cogitent ex interiore quadam commotione, quod Dominus passus sit pro illis et peccata eorum sustulerit, utcumque vixerint, cum tamen lux caeli ex Divino Humano Domini ad alios non potest pertingere quam ad illos qui in bono fidei, hoc est, in charitate vivunt, seu quod idem, qui conscientiam habent; ipsum planum in quod lux illa operari potest, seu receptaculum lucis illius, est bonum fidei, seu charitas, ita conscientia: quod spiritualibus ex Divino Humano Domini sit salus, videatur n. 1043, 2661, 2716, 2718.

Footnotes:

1. The Manuscript has sanctificaba

2. The Manuscript inserts eorum.

3. The Manuscript has ex caelo alicui ibi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.