From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4807

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4807. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM OCTAVUM

Ante caput praecedens, n. 4661-4664, inceptum est explicare quae Dominus apud Matthaeum 25:31 ad fin: locutus est de judicio super bonos et malos, qui ibi vocantur oves et hirci; quis sensus internus illorum verborum est, nondum explicatum est, sed nunc ante hoc et aliquot 1 sequentia capita, explicandum venit; et inde constabit quod per ultimum judicium ibi non intellectum sit ultimum tempus mundi et quod tunc primum resurgent mortui et congregabuntur coram Domino et judicabuntur, sed quod intellectum sit ultimum tempus cujusvis qui e mundo in alteram vitam transit, tunc enim est judicium ejus; hoc judicium est quod intelligitur. At quod ita sit, non apparet ex sensu litterae, sed ex sensu interno; quod Dominus ita locutus sit, est quia per repraesentativa et significativa locutus est, sicut ubivis alibi in Verbo Veteris et 2 Novi Testamenti; loqui enim per repraesentativa et significativa, est loqui simul coram mundo et coram caelo, seu coram hominibus et coram angelis; talis loquela est Divina quia universalis, et inde est propria Verbi; quapropter qui in mundo sunt et non nisi quam mundana curant, non aliud ex his quae Dominus de ultimo judicio locutus est, capiunt quam quod resurrectionis tempus simul erit omnibus, immo quod Dominus tunc sedebit super throno gloriae et dicet ad congregatos secundum verba ibi 3 ; at qui caelestia curant, illi sciunt quod tempus resurrectionis sit cuivis 4 cum moritur, et quod Domini verba ibi involvant quod unusquisque secundum vitam judicabitur, ita quod unusquisque judicium secum ferat, quia vitam.

Footnotes:

1. aliqua

2. tam Veteris quam

3. illa

4. unicuivis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6970

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6970. ‘Et erit, si non credunt tibi’: quod significet si non fidem 1 habeant, constat ex significatione ‘credere’ quod sit fidem habere, ut supra n. 6956; hic fidem habere non significat fidem ex signis, quod liberandi ex Aegypto, nam haec fides de mundanis est, sed fidem si non permanent in veris, quod fierent mere sensuales et corporei, et demum veri profanatores; haec enim sunt quae bina signa significant; sensus internus non agit de mundanis, prout sensus 2 externus historicus, sed de spiritualibus; fides in mundanis prorsus differt a fide in spiritualibus, ut pro exemplo: credere quod 3 facturi sicut loquuntur: quod verus homo sit vel non verus: quod ita faciendum, non aliter, ut res succedat: quod 4 dicta aut scripta fide digna sint vel non sint, praeter similia innumera; talia sunt fidei in mundanis, ut quoque hic quod filii Israelis liberandi sint a servitute in Aegypto. At credere quod caelum sit: quod infernum: quod victuri post mortem, boni in felicitate in aeternum, mali in infelicitate: quod vita unumquemvis maneat: quod fides et charitas faciant vitam spiritualem, et quod haec vita sit quae est angelis in caelo: quod Domino sit omnis potestas in caelis et in terris, sicut Ipse dicit, Matth. 28:18: quod ab Ipso vivamus: quod Verbum sit doctrina veritatum caelestium et Divinarum, et similia talia sunt fidei in spiritualibus, et significantur hic per ‘credere’.

Footnotes:

1. habent altered to habeant

2. literalis

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. experientiae fide dignae sint, aut

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.