From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4696

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4696. ‘Et ecce sol et luna’: quod significet bonum naturale et verum naturale, constat a significatione ‘solis’ quod sit bonum caeleste 1 , de qua n. 1529, 1530, 2120, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060: et ex significatione ‘lunae’ quod sit bonum spirituale seu verum, de qua n. 1529, 1530, 2495; ‘sol’ in supremo sensu significat 2 Dominum quia Ipse ut sol apparet illis in caelo qui in caelesti amore sunt, et ‘luna’ in supremo sensu etiam significat Dominum quia Ipse ut luna apparet illis in caelo qui in spirituali amore sunt; etiam omne lucis in caelo 3 est inde; lux ideo a sole ibi est caeleste amoris seu bonum, et lux a luna ibi est spirituale amoris seu verum; hic itaque ‘sol’ est bonum naturale et ‘luna’ est verum naturale, quia praedicantur de Jacobo et Lea, ut patet avers. 10ubi Jacob dicit ‘An veniendo veniemus ego et mater tua, et fratres tui, ad incurvandum nos tibi terram?’ Per ‘Jacobum’ enim repraesentatur bonum naturale et per ‘Leam’ verum naturale, ut prius passim ostensum est. Divinum quod a Domino venit, hoc in supremo sensu est Divinum in Ipso, in sensu autem respectivo est Divinum ab Ipso; Divinum bonum quod ab Ipso, est quod vocatur caeleste, et Divinum verum quod ab Ipso, est quod dicitur spirituale; cum rationale illa recipit, sunt bonum et verum rationalis quae significantur, cum autem naturale illa recipit, sunt bonum 4 et verum naturalis quae significantur; hic bonum et verum naturalis quia praedicantur de Jacobo et Lea.

Footnotes:

1. The Manuscript deletes amoris, and inserts caeleste.

2. The Manuscript inserts Ipsum.

3. caelis

4. The Manuscript inserts naturalis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7779

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7779. ‘A primogenito Pharaonis sessuro super throno illius’: quod significet vera falsificata fidei quae primo loco, constat ex significatione ‘primogeniti’ quod sit fides, de qua n. 352, 2435, 6344, 7035; ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit scientificum in communi pervertens vera Ecclesiae, de qua n. 6015, 6651, 1 6679, 6683, 6692; ita ‘primogenitus Pharaonis’ est fides talium, proinde fides falsificatorum verorum fidei; et ex significatione ‘throni’ quod sit regnum veri, ac in opposito sensu regnum falsi, de qua n. 5313; quod 2 intelligantur per ‘primogenitum Pharaonis sessurum super throno illius’ vera falsificata fidei quae primo loco, patet ex eo quod dicatur ‘usque ad primogenitum ancillae quae post molas’, per quae significantur vera falsificata fidei quae postremo loco; et praeterea filius regis est primarium, quia rex est caput.

[2] Vera falsificata primo loco sunt illa quae 3 pro essentialibus agnoscuntur, sicut haec, quod fides salvet utcumque vixerat homo, et quod 4 salvet hominem in ultima vitae ejus hora, et quod tunc purus sit a peccatis, ita quod haec abstergantur momento, sicut sordes manuum ab aquis; quae ponunt 5 quod fides detur 6 absque charitate, et quod, quoad salvationem hominis, vita nihil faciat, 7 tum quod homo diabolus possit momento angelus Dei fieri; talia et similia sunt vera falsificata primo loco; quae inde derivantur proxime sunt secundo; 8 quae remote, sunt ultimo; dantur enim cujusvis veritatis derivationes 9 amplae et longa serie, quarum quaedam intrant directe, quaedam oblique, 10 quae modo tangunt, 11 ultima sunt.

[3] Quod talia et similia sint vera falsificata fidei, 12 manifeste patet; quis enim non scit, si juste cogitat, quod vita fidei faciat ut homo spiritualis sit, non autem fides nisi quantum ejus implantatum est vitae? vita hominis est ejus amor, et quod amat, hoc vult et hoc intendit, et quod vult et intendit, hoc facit; hoc est hominis esse, non autem quod scit et quod cogitat et non vult; id esse hominis nequaquam potest mutari in aliud esse per cogitare de mediatione et salvatione, sed per novam regenerationem, quae fit per multum vitae ejus; nam e novo concipietur, nascetur, adolescet 13 ; hoc non fit per cogitare et loqui, sed per velle et agere.

[4] Haec dicta sunt quia per ‘primogenitum Pharaonis et 14 primogenitos Aegyptiorum’ significatur fides separata a charitate; quae quod non fides sit, sed 15 scientia talium quae sunt fidei, in praecedentibus ostensum est. Quod ‘Aegyptiorum primogeniti’ illam fidem repraesentaverint, est causa quia Aegyptii prae reliquis, qui Ecclesiam repraesentativam post diluvii tempus constituerunt, 16 in scientia ritualium Ecclesiae erant n. 4749, 4964, 4966, 6004; eo 17 tempore omnes ritus 18 erant repraesentativi spiritualium quae in caelo; haec noverunt Aegyptii prae reliquis, sed successu temporis coeperunt amare solas cognitiones, ac tunc, similiter ac hodie, in scientia talium quae Ecclesiae sunt ponere omne Ecclesiae, et non amplius in charitatis vita; ita invertebant totum ordinem Ecclesiae, quo inverso, vera quae fidei vocantur non potuerunt non falsificari; nam vera quae contra ordinem Divinum applicantur, quod fit cum ad mala, et apud Aegyptios ad magica, non amplius 19 sunt vera apud illos, sed a malis ad quae applicantur, trahunt quod sint falsa 20 ;

[5] sit illustrationi cultus 21 vituli apud Aegyptios: sciverunt quid vitulus 22 repraesentabat, quod nempe bonum charitatis; quamdiu hoc sciverunt, et hoc cogitaverunt, cum vitulos viderent, aut cum pararent vitulos in conviviis charitatis, qualia 23 antiquis fuerunt, et postea cum 24 vituli adhiberentur in sacrificiis, tunc sane cogitabant, et simul cum angelis in caelo, nam illis vitulus est bonum charitatis; cum autem inciperent vitulos ex auro facere, et illos in templis suis ponere, ac colere, tunc 25 insane cogitabant, et simul cum infernalibus; ita invertebant repraesentativum verum in repraesentativum falsum.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. sint

3. essentialia vocantur, ut pro exemplo

4. hoc fieri posset in ultima vitae hora, ac ita quod peccata abstergantur momento, sicut manus illotae aquis

5. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

6. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

7. et

8. The Manuscript inserts et.

9. in

10. quae altered to quaedam

11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

12. quae in se non vera sunt, sed falsa, patet manifeste a Domini verbis de amore et charitate, deque vita; ubivis; et quod vita sit quae facit hominem, et sequatur illum From quod to facit ho is deleted, probably in error.

13. The Manuscript inserts, ac hoc est dein aetates percurret.

14. per primogenitos reliquorum in Aegypto

15. The Manuscript inserts modo.

16. habuerunt cognitiones rerum Ecclesiae et excoluerunt illas

17. The Manuscript inserts enim.

18. The Manuscript inserts Ecclesiae.

19. The Manuscript inserts dicenda.

20. The Manuscript inserts, hoc est, separata a charitate falsum est.

21. Aegyptiorum

22. significabat altered to significavit

23. eo tempore

24. adhiberent vitulos

25. consociabant se cum infernalibus, quia applicabant id quod bonum repraesentabat ad malum et ad magicum; quod tale verum per applicationem ad malum falsificatum sit, etideo damnatum, patet

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.