From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4443

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4443. ‘Et filii Jacobi venerunt ab agro’: quod significet quod consultaverint ex religioso suo, constat ex significatione ‘filiorum Jacobi’ quod sit gens quae ab illis, apud quam repraesentativum Ecclesiae institutum est; et ex significatione 'agri' quod sit religiosum, de qua supra n. 4440, a quo ‘venire’ quod sit consultatio ex illo, sequitur ex serie, tum etiam ex eo quod religiosum eorum' sit, de qua praedicatur ‘venire’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4809

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4809. Quando venerit Filius hominis in gloria Sua significat quando apparebit Divinum Verum in sua luce, quod fit unicuivis homini cum moritur; venit enim tunc in lucem caeli, in qua percipere potest quid verum et bonum, et inde qualis est;

‘Filius hominis’ in sensu Verbi interno est Dominus quoad Divinum Verum, ita est Divinum Verum quod a Domino; ‘gloria’ est intelligentia et sapientia quae inde, quae ut lux, et coram angelis ut splendor lucis, apparet; hic splendor lucis in qua sapientia et intelligentia ex Divino Vero quod a Domino, est qui in Verbo vocatur ‘gloria’; quod ‘Filius hominis’ sit in sensu interno Divinum Verum, videatur n. 2159, 2803, 2813, 3704.

[2] Et omnes sancti angeli cum Ipso significat caelum angelicum; . ‘sancti angeli’ 1 sunt vera quae a Divino Bono Domini, nam per ‘angelos’ in Verbo non intelliguntur angeli sed illa quae sunt a Domino: videatur n. 1925, 4085; angeli enim sunt vitae recipientes veri procedentis a Divino Bono 2 Domini, et quantum recipiunt, tantum sunt angeli; inde patet quod ‘angeli’ sint illa vera; hic quia agitur de statu cujusvis post mortem, ac de judicio cujusvis secundum vitam, dicitur quod ‘omnes sancti angeli erunt cum Ipso’,

et per id significatur quod per caelum judicium; omnis enim influxus Divini Veri fit per caelum; immediatus influxus a nemine recipi potest.

[3] Tunc sedebit super throno gloriae Ipsius significat judicium, ‘thronus’ enim praedicatur de regio Domini, ac regium Domini est Divinum Verum, n. 1728, 2015, 3009, 3670, et Divinum Verum est ex quo et secundum quod judicium.

[4] Et congregabuntur coram Ipso omnes gentes significat quod patebunt omnium bona et mala; per ‘gentes’ enim in Verbi sensu interno significantur bona, et in opposito sensu mala, 3 n. 1259, 1260

1416, 2588 f, 4574; ita quod bona et mala apparebunt in luce Divina hoc est, in luce a Divino Vero, significatur per quod ‘congregabuntur coram Ipso omnes gentes’.

[5] Et separabit eos ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis significat separationem boni a malo; ‘oves’ enim sunt qui in bono, et ‘hirci’ qui in malo; ‘oves’ proprie dicuntur qui in charitate et inde in fide, ‘hirci’ 4 qui in fide et non in charitate de his et illis hic agitur; quod ‘oves’ sint qui in charitate et inde in fide, videatur n. 2088, 4169; et quod ‘hirci’ qui in fide et non in charitate, n. 4769.

[6] Et statuet quidem oves a dextris Suis, et hircos a sinistris significat separationem secundum vera ex bono et secundum falsa ex malo; qui in veris ex bono sunt, etiam actualiter apparent in altera vita ad dextrum, et qui in falsis a malo ad sinistrum; inde statui a dextris et a sinistris, est ordinari secundum vitam.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts in sensu interno.

2. The Manuscript deletes it.

3. The Manuscript inserts videatur.

4. autem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3660

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3660. ‘Et benedixit illi’: quod significet quod ita conjungeretur, constat a significatione ‘benedici’ quod sit conjungi, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584. Quod Jischak pater nunc benedicat Jacobo filio, tametsi is cum fraude venerit, et abstulerit benedictionem Esavo, et ad illud factum Jischak horruerit, ut patet a capite praecedente xxvii Gen. 28:33-35, est quia nunc percepit quod Jacobi posteritas esset quae terram Canaanem possideret, non Esavi, inde confirmata est benedictio ab Jischako; sed fraus ad quam horruit Jischak, significabat et praedicebat fraudulentum in illa gente quoad repraesentativa, quod nempe nihil minus quam sincere aut corde repraesentaret Divina 1 aut caelestia regni Domini, ita 2 prorsus non sicut Antiqua Ecclesia, sed modo in externis separatis ab interno, et ne quidem hoc, quia toties desciverunt in apertas idololatrias.

[2] 3 Quid autem per conjungi seu conjunctionem, quae per benedici in sensu interno significatur, intelligitur, prius dictum est, quod nempe naturale quoad bonum et quoad verum adjungeretur rationali, seu quod idem, externus homo interno; ut enim Dominus Naturale Suum Divinum faceret, bonum et verum tale ei inderet quae corresponderent cum bono et vero Divini Rationalis; absque bonis et veris correspondentibus non datur conjunctio: dantur bona et vera naturalis, seu propria naturalis hominis, innumerabilia, et tam innumerabilia ut ab homine vix queant sciri eorum genera communissima, utcumque cum nominatur bonum et verum naturale, appareat homini sicut unum simplex; totum enim naturale et omne quod ibi, non est aliud; et quia ita, constare potest quod bona et vera naturalis sint in quibus inesse possunt bona et vera rationalis, et quod bona et vera naturalis sint in quibus non inesse possunt bona et vera rationalis; consequenter quod bona et vera naturalis sint quae adjungi possint bonis et veris rationalis per correspondentiam; de his in hoc capite et in sequentibus agitur.

[3] Scire illa bona et vera, et distinguere illa inter se, tum intueri qualia sunt, et sic quomodo apta 4 sunt ut conjungantur, non ita apparet homini, quamdiu is non ex interiore seu ex illuminatione a luce caeli cogitat, ei enim talia tunc et obscura et injucunda apparent; sed usque sunt talia captui et intellectui angelorum adaequata, etiam captui spirituum; nam non cogitationes eorum interpolant curae rerum mundanarum, corporearum et terrestrium, ut prius cum vixerunt homines in mundo; hi, nempe angeli et spiritus, in intelligentiae amoenitate et sapientiae beatitudine sunt, cum talia illis ex sensu interno Verbi sunt; Divinum enim tunc affulget, quia in sensu supremo agitur de Domino, et in sensu repraesentativo de Ecclesia et regeneratione; inde in sphaera Divina Domini, et Ipsius finium et usuum sunt.

Footnotes:

1. The Manuscript has et

2. The Manuscript has nihil minus quam

3. The Manuscript has Sed quid per conjungi seu conjunctionem in sensu interno intelligatur

4. The Manuscript has sint

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.