From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4390

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4390. ‘Et aedificavit sibi domum’: quod significet incrementum boni a vero in illo statu, constat a significatione ‘aedificare domum’ quod sit instruere intelligentia et sapientia externum hominem, de qua n. 1488; et quia intelligentia est veri, et sapientia est boni, hic per ‘aedificare domum’ significatur incrementum boni a vero; quod ‘domus’ sit bonum, videatur n. 2233, 2234, 3128, 3142, 3652, 3720 quid bonum veri, supra n. 4337, 4353

dictum est, quod nempe sit verum voluntate et actu; id verum est quod 1 bonum dicitur; et conscientia quae ex illo bono est, vocatur conscientia veri. Hoc bonum quod ex vero, tantum crescit quantum homo exercet charitatem ex velle bene, ita quantum et qualiter amat proximum.

[2] Quod toties in explicationibus bonum et verum nominentur, est causa quia omnia quae in caelo sunt, et inde omnia quae in Ecclesia Domini, se referant ad verum et bonum; haec bina includunt in genere omnia quae sunt doctrinae et quae sunt vitae, vera quae sunt doctrinae et bona quae sunt vitae: mens humana etiam in universali non alia objecta habet quam quae sunt veri et boni, ejus intellectus quae sunt veri, et ejus voluntas quae sunt boni; inde patet quod verum et bonum sint latissimae significationis, et quod derivationes eorum sint numero ineffabiles inde est quod toties verum et bonum nominentur.

Footnotes:

1. tunc

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4128

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4128. ‘Et Jacob fixit tentorium suum in monte’: quod significet amoris statum in quo bonum per ‘Jacobum’ nunc intellectum, constat a significatione ‘tentorii’ quod sit sanctum amoris, de qua n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312; et ‘figere tentorium’ quod sit status illius amoris; et a significatione ‘montis’ quod sit bonum, ut supra n. 4117 hic bonum per ‘Jacobum’ nunc intellectum, de quo videatur supra n. 4073.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #612

Study this Passage

  
/ 10837  
  

612. Quod ‘Noah vir justus et integer in generationibus suis’ significet quod talis esset ut charitate donari posset, constat a significatione ‘justi et integri, quod ‘justus’ spectet bonum charitatis, ‘integer’ verum charitatis; tum ab Ecclesiae illius essentiali, quod esset charitas, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: quod ‘justus’ spectet bonum charitatis, et ‘integer’ verum charitatis, constat ex Verbo, ut apud Esaiam,

Me quovis die quaerent, et scientiam viarum Mearum desiderabunt, velut gens quae justitiam facit, et judicium Dei sui non derelinquit; interrogabunt Me judicia justitiae, appropinquationem Dei desiderabunt, 58:2;

ubi ‘judicium’ pro illis quae sunt veri, et ‘justitia’ pro illis quae sunt boni: sollemnis quasi formula facta ‘judicium et justitiam facere’ pro verum et bonum, ut Esai. 56:1; Jer. 22:3, 13, 15; 23:5; 33:15; Ezech. 33:14, 16, 19. Dominus dixit,

Justi fulgebunt ut sol in regno Patris sui 1 , Matth. 13:43;

pro illis qui charitate praediti: tum ubi de consummatione saeculi,

Exibunt angeli, et separabunt malos e medio justorum, ibid. vers. 49;

ubi etiam pro illis qui in bono charitatis sunt.

[2] ‘Integer’ autem significat verum quod ex charitate; verum enim datur ex plurima alia origine, sed quae ex bono charitatis ex Domino, hoc dicitur ‘integrum’ et ‘homo integer’;

ut apud Davidem,

Quis peregrinabitur in tentorio Tuo? quis habitabit in monte sanctitatis Tuae, ambulans integer, et faciens justitiam, et loquens veritatem in corde suo, Ps. 15:1, 2;

hic describitur integer:

apud eundem,

Cum sancto sancte Te geris, cum viro integro integrum Te praebes, Ps. 18:26 [KJV 25];

ubi ‘vir integer’, qui ex sancto, seu bono charitatis, talis est:

apud eundem,

Jehovah non prohibebit bonum ambulantibus in integritate, Ps. 84:12 [KJV 11].

[3] Quod ‘integer’ sit qui verus ex bono, seu qui loquitur et facit verum ex charitate, constat ex eo quod pluries applicetur integro seu integritati vox ‘ambulare’, et ‘via’, tum ‘rectum seu rectitudo’, quae voces sunt veri, ut apud Davidem,

Informabo in via integrum quousque veniet ad me; ambulabo mihi in integritate cordis mei in medio domus meae, Ps. 101:2:

et Ambulans in via integri, hic ministrabit Mihi, ibid. vers. 6:

apud eundem,

Beati integri via, ambulantes in lege Jehovae, Ps. 119:1:

apud eundem,

Integritas et rectitudo custodient Me, Ps. 25:21:

apud eundem,

Observa integrum, et vide rectum, quia postremum viro pax, Ps. 37:37.

Ex his constat quod ‘justus’ dicatur qui facit bonum, et ‘integer’ qui facit verum inde, quod etiam est ‘facere justitiam et judicium’; ‘sanctitas et justitia’ est caeleste fidei, ‘integritas et judicium’ est spirituale inde.

Footnotes:

1. The First Latin Edition has Mei, Greek auton. Swedenborg has Mei in Apocalypsis Explicata 401, De Coelo et de Inferno 348, ut n. 9192 has sui.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.