From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4056

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4056. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM PRIMUM

In Parte Tertia ante capita 26-30 explicata sunt quae Dominus de Consummatione Saeculi seu Ultimo Judicio locutus est et praedixerat apud Matthaeum, capite ibi 24 a versu 3 usque ad 28; veniunt nunc explicanda quae ibi ordine sequuntur; ante hoc caput quae versibus 29-31, nempe haec verba, Statim autem post afflictionem dierum istorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa: Et emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1407

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1407. Vers. 1. Et dixit Jehovah ad Abramum, Abi tibi e terra tua, et e nativitate tua, et e domo patris tui, ad terram quam videre faciam te. Haec et sequentia se ita habent historice, sicut scripta sunt, sed historica sunt repraesentativa, omnia verba sunt significativa: per ‘Abramum’ in sensu interno intelligitur Dominus, ut prius dictum: ‘dixit Jehovah ad Abramum’ significat omnium primam animadvertentiam: ‘abi e terra tua’ significat corporea et mundana a quibus recederet: ‘et e nativitate tua’ significat corporea et mundana exteriora: ‘et e domo patris tui’ significat talia interiora: ‘ad terram quam videre faciam te’ significat spiritualia et caelestia quae sisterentur videnda.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.