From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3897

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3897. GENESEOS 1

CAPUT TRIGESIMUM

Secundum institutum ante hoc caput explicanda veniunt quae Dominus docuit de ultimo judicio seu de ultimus temporibus Ecclesiae apud Matthaeum cap. xxiv. Ante caput praecedens explicata sunt quae ibi a versu 19-22 continentur 2 , nunc sequuntur quae a versu 23-28, nempe, Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis. Surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut seducant, si possibile, etiam electos. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; ecce in conclavibus, ne credatis. Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventas Filii hominis.

Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur etiam aquilae.

Footnotes:

1. The Manuscript and the First Latin Edition insert Libri.

2. The Manuscript has sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9063

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

Footnotes:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3212

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3212. ‘Et consolatus est Jishakus post matrem suam’: quod significet statum novum, constare potest a significatione ‘consolationem accipere’ quod sit status novus, status enim consolationis est novus, qui quod successerit priori, significatur per ‘post matrem suam’. Status novus est status glorificationis Rationalis, sicut prius quoad bonum, ita nunc quoad verum; Rationale glorificatum est, cum Divinum factum quoad utrumque.

[2] Quod Dominus quoad Humanum novus factus, hoc est, glorificatus, seu quod idem 1 , Divinus, nusquam aliquis capere potest, ita nec credere, qui in mundanis et corporeis amoribus est; is quid sit spirituale et caeleste, prorsus nescit, et ne quidem scire vult; at qui non in mundanis et corporeis amoribus est, is percipere illud potest, credit enim quod Dominus sit unus cum Patre, et quod ab Ipso omne sanctum procedat; proinde quod Divinus sit etiam quoad Humanum, et qui credit, suo modo percipit:

[3] status glorificationis Domini capi aliquo modo potest ex statu regenerationis hominis, nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3043, 3138; cum homo 2 regeneratur, tunc fit prorsus alius, ac fit novus, ideo etiam cum regeneratus est, vocatur denuo natus, et e novo creatus; tunc quamvis ei similis facies et similis loquela, usque non est similis mens; mens ejus cum regeneratus, est aperta versus caelum, et inibi habitat amor in Dominum et charitas erga proximum cum fide, mens est quae hominem alium et novum facit, mutatio status non potest appercipi in hominis corpore sed in ejus spiritu; est corpus modo operimentum ejus spiritus; illud cum exuitur, tunc spiritus ejus apparet, et quidem prorsus alia forma cum regeneratus est; est ei tunc forma amoris et charitatis in pulchritudine inexpressibili, n. 553, oco prioris, quae fuit forma odii et crudelitatis cum deformitate etiam inexpressibili; exinde constare potest quid sit regeneratus, seu denuo natus, aut a novo creatus, quod nempe prorsus alius 3 et novus;

[4] ex hacimagine aliquatenus concipi potest quid glorificatio Domini; Ipse non regeneratus est sicut homo, sed Divinus factus, et hoc ex Ipsissimo Amore Divino, factus enim est Ipse Amor Divinus; qualis tunc 4 Ipsius forma fuit, apparuit Petro, Jacobo, et Johanni, cum Ipsum videre illis datum non oculis corporis sed oculis spiritus, nempe quod ‘splenduerit facies Ipsius sicut sol’, Matth. 17:2;

et quod hoc esset Divinum Humanum Ipsius, constat ex voce ‘quae tunc e nube, dicente, Hic est Filius Meus dilectus’, ibid vers. 5;

quod ‘Filius’ sit Divinum Humanum, videatur n. 2628.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts est.

2. The Manuscript inserts reformatur et.

3. The Manuscript has aut

4. The Manuscript has ejus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.