From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3751

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3751. GENESEOS CAPUT VIGESIMUM NONUM

Ante caput praecedens 28, explicata sunt quae Dominus de ultimo tempore Ecclesiae apud Matthaeum 24:15-18, praedixit; nunc secundum institutum ante hoc caput explicanda sunt quae ibi sequuntur versibus 19-22, nempe haec verba, Vae autem in utero gerentibus aut lactantibus in diebus illis; orate vero ne fiat fuga vestra hieme, neque in sabbato. Erit enim tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fiet. Et nisi contraherentur dies isti, non conservaretur ulla caro; sed propter electos contrahentur dies illi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3525

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3525. ‘Dixit Jacob ad Rebeccam matrem suam’: quod significet perceptionem Domini ex Divino Vero de naturali vero, constat ex significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. 3509; ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit naturale verum, de qua n. 3305; et ex repraesentatione ‘Rebeccae’ quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013, 3077; quod perceptio ex Divino Vero de naturali vero significetur, non ex naturali vero de Divino Vero, secundum apparentiam ex sensu litterae, est quia omnis apperceptio quae est naturali, est ex rationali, hic itaque quia praedicatur de Domino, ex Divino Vero Divini Rationalis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.