From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3709

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3709. Quod ‘benedicentur in te omnes familiae humi’ significet quod omnia vera boni doctrinae conjungentur bono, constat ex significatione ‘benedici’ quod sit conjungi, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; ex significatione ‘familiarum’ quod sint bona et quoque vera boni, de qua n. 1159, 1261; et ex significatione ‘humi’ quod sit id quod Ecclesiae, consequenter doctrina boni et veri in naturali seu externo homine, qui hic per ‘Jacobum’ repraesentatur, de qua n. 268, 566, 990, 3671: inde patet quod per ‘benedicentur in te omnes familiae humi’ significetur quod omnia vera boni doctrinae conjungentur bono. Vera boni doctrinae sunt doctrinalia amoris in Dominum et charitatis erga proximum, quae conjungi bono in naturali homine dicuntur quando volupe et jucundum est scire illa propter facere illa.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1283

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1283. SENSUS INTERNUS

AGITUR nunc de Ecclesia Antiqua in genere, et quod cultus ejus internus successu temporis falsificatus et adulteratus sit, inde quoque cultus externus, nam se habet cultus externus secundum internam; falsificatio et adulteratio cultus interni est hic ‘Babel’. Quod huc usque, praeter quae de Ebero, historica non vera fuerint sed facta, videri potest etiam ex his de turri Babylonica, ut quod aggressi aedificare turrim cujus caput in caelo, quod labia confusa sint ut non audiret unus labium alterius, quod Jehovah sic confuderit; tum etiam ex eo quod inde Babel, cum tamen in praecedente capite vers. 10, Babel dicitur aedificata a Nimrodo; inde quoque constat quod Babel non significet urbem, sed quandam rem, et hic cultum cujus interiora sunt profana, at externa apparent sancta.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Numeri 3:23-38

Study

      

23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,

24 sub principe Eliasaph filio Laël.

25 Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis,

26 ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.

27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.

28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,

29 et castrametabuntur ad meridianam plagam.

30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :

31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.

32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.

33 At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua :

34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.

35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.

36 Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent :

37 columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.

38 Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.