From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3650

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3650. GENESEOS CAPUT VIGESIMUM OCTAVUM

Ante caput praecedens xxvii explicata sunt quae Dominus docuit et praedixit de ultimo judicio, seu de ultimis diebus Ecclesiae, apud Matthaeum, capite xxiv a versu 8 ad 14, n. 3486-3489; nunc sequuntur ordine, ante hoc caput juxta institutum, explicanda quae ibi versibus 15-18;

Cum ergo videritis abominationem desolationis dictam a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, animadvertat.

Tunc qui in Judaea, fugiant in montes. Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua. Et qui in agro, ne revertatur retro, ad accipiendum vestem suam 1 .

Footnotes:

1. The Manuscript inserts (tunicam)

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5102

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5102. ‘Dicendo, Quare facies vestrae malae hodie?’: quod significet ex qua affectione tristitia, constat ex significatione ‘facierum’ quod sint interiora, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 4066, 4796, 4797, ita affectiones, nam interiora hominis ex quibus cogitationes quae etiam sunt interiora, sunt affectiones, hae enim 1 quia sunt amoris, sunt ejus vitae; notum 2 est quod affectiones conspicuae sistantur in facie apud illos qui in innocentia sunt, et cum affectiones, etiam cogitationes in communi, nam hae sunt formae affectionum; inde facies in se spectata non aliud est quam interiorum imago repraesentativa; omnes facies non aliter apparent angelis, angeli enim 3 non vident facies hominis in forma materiali sed in forma spirituali, hoc est, in forma quam affectiones 4 et inde cogitationes sistunt, 5 hae quoque sunt quae faciunt ipsam faciem apud hominem, quod sciri potest ex eo quod facies illis privata sit nihil nisi quam mortuum quid, et quod facies vivat ex illis, et placeat secundum illas 6 : tristitia affectionis seu 7 ex qua affectione, significatur per quod dixerit ‘cur facies vestrae malae 8 hodie?’

Footnotes:

1. nam hae

2. The Manuscript inserts enim.

3. nam angeli

4. The Manuscript inserts ibi.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript has is obscure but appears to be illis enim privata facies est ligni aut lapidis instar mortua at secundum illas homo placet. Except for firstthreelinesthis number is a mass of alterations.

7. The Manuscript inserts tristitia.

8. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.