From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3643

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3643. Observatum quod qui in caelis, in aura lucis serena sint sicut lucis matutinae et meridianae, etiam vergentis ad vesperam, similiter quod in calore sint sicut veris, aestatis et autumni; at quod illi qui in inferno sunt, in atmosphaera crassa, nimbosa et tenebrosa, ut et in frigore: observatum quod inter illa in communi sit aequilibrium; tum quantum angeli in amore, charitate et inde fide sunt, tantum in aura lucis et caloris vernalis; et infernales, quantum in odio et inde in falso, tantum in caligine et in frigore; lux in altera vita, ut supra dictum, in se habet intelligentiam, calor amorem, caligo insaniam et frigus odium.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3344

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3344. Loquela autem angelorum adhuc interioris seu tertii caeli est quoque repraesentativa, sed talis ut nusquam aliqua idea capi possit, ita nec describi. Etiam haec idea intus est in homine, sed in illo qui in amore caelesti est, hoc est, in amore in Dominum; ac post separationem corporis in illam, sicut natus in illam, venit, tametsi nihil ejus aliqua idea, ut dictum, capi ab ipso potuerit quamdiu vixit in corpore. Verbo, per repraesentativa adjuncta ideis vivit quasi loquela, 1 omnium minime apud hominem quia in loquela vocum est; magis apud angelos primi caeli; adhuc magis apud angelos secundi; maxime autem apud angelos tertii caeli, nam hi proxime in vita Domini sunt; 2 quicquid a Domino, in se vivum est.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts sed.

2. The Manuscript inserts nam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.