From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3301

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3301. Quod ‘tunica pilosa’ significet verum naturalis, constat ex significatione ‘tunicae’ quod sit tale quod aliud investit, hic ideo verum quia hoc investit bonum, est enim verum sicut vestis 1 , n. 1073, 2576, seu quod paene idem est, est veram vas recipiens boni, n. 1469, 1496, 1832, 1900, 2063, 2261, 2269; tum a significatione ‘pilosae’ quod sit naturale quoad verum: ‘pilus’ seu crinis aliquoties in Verbo memoratur, et ibi significat naturale; causa est quia pili sunt excrescentiae in ultimis hominis, sicut quoque naturale est respective ad ejus rationale et ad hujus interiora; apparet homini cum vivit in corpore, quod naturale sit in illo omne, sed hoc tantum abest a vero ut naturale potius sit excrescentia ab internis ejus, sicut sunt pili ab illis quae sunt corporis; etiam ab internis paene similiter procedunt; quare etiam homines qui in vita corporis mere naturales fuerunt, in altera vita, cum sistuntur videndi secundum statum illum, apparent quoad paene omnem faciem criniti; et praeterea naturale hominis repraesentatur per ‘crines’; cum ex bono est, per crines decoros et concinne positos; cum autem non ex bono, per crines indecoros et inordinatos;

[2] ex repraesentativo hoc est quod pili seu crines in Verbo significent naturale, imprimis quoad verum; ut apud Zachariam,

Fiet in die illo, pudefient prophetae, vir propter visionem suam, cum prophetaverit, et non induent tunicam pilosam ut mentiantur, 13:4;

‘prophetae’ pro illis qui docent vera, hic qui falsa, n. 2534; ‘visio’ pro veris, hic pro falsis, ‘tunica pilosa’ pro naturali quoad verum, et quia non verum erat sed falsum, dicitur ‘ut mentiantur’; induebantur talibus prophetae ut illud verum, quia externum, repraesentarent: ideo quoque Elias Tishbita ex amictu tali dicitur ‘vir pilosus’, 2 Reg. 1:8: et Johannes qui prophetarum ultimus, habebat ‘vestimentum ex pilis camelinis’, Matth. 3:4;

quod ‘cameli’ sint scientifica in naturali homine, videatur n. 3048, 3071, 3143, 3145;

[3] et quod scientifica sint naturalis hominis vera, n. 3293. Quod ‘crinis’ significaverit naturale quoad verum, constat manifeste a naziraeis, quibus mandatum Quod omnibus diebus naziraeatus eorum, novacula non transiret super caput eorum, usque dum impleti fuissent dies quibus se abstinerent Jehovae, ... et tunc demitterent comam capitis sui, ... et 2 quod tunc ad ostium tentorii conventus caput naziraeatus sui tonderent, et crinem tunc darent super ignem qui sub sacrificio eucharistico, Num. 6:5, 18, 19; repraesentabant illi Dominum quoad Divinum Humanum, ac inde 3 caelestis Ecclesiae hominem, qui similitudo Domini, n. 51, et naturale illius hominis 4 per crinem; quare cum sanctificarentur, naturalem suum hominem veterem seu priorem, in quem nati 5 erant, exuerent ac novum induerent; quod significatam est per quod ‘cum impleti essent dies quibus se abstinerent Jehovae, demitterent comam capiti sui, et darent super ignem sub sacrificio’; status enim caelestis homini est 6 , quod in bono sit et ex bono sciat omnia vera, et nusquam e: veris de bono, minus ex scientificis de bono, cogitet et loquatur videatur n. 202, 7 337, 2715, 2718, 3246; praeterea 8 caelestes homine sunt tales quod antequam exuunt illum statum, in naturali tam forti quoad verum sint ut pugnare possint cum infernis, nam verum est quod pugnat, nusquam bonum; ad bonum inferna 9 ne quidem e longinquo accedere possunt; quod verum tale sit, et bonum tale, videatur n. 1950, 1951.

[4] Inde patet unde robur Simsoni ex crine, de quo ita, Apparuit angelus Jehovae matri Simsonis, dicens, Ecce concipies et paries filium, et novacula non ascendet super caput ejus, erit naziraeus Dei puer ab utero, Jud. 13:3, 5;

Dein quod indicaverit Delilae quod si raderetur, recederet ab illo robur ejus, et redderetur infirmus; et tunc cum rasus fuit, quod recesserit robur, et comprehenderint illum Philistaei: et postea cum incepit capillus capitis ejus crescere, sicut abrasus fuit, quod redierit robur, ut columnas domus emoveret, Jud. 16:1 ad fin. ;

quis non videt quod in his caeleste arcanum sit, et quod id nemo sciat nisi qui instructus est de repraesentativis, quod nempe naziraeus 10 referret caelestem hominem, et quamdiu crinis illi, referret naturale illius hominis, qui in tam potenti et forti vero est, ut dictum; et quia tunc temporis omnia repraesentativa quae a Domino mandata fuerunt, talem vim et effectum haberent, inde Simsoni robur; sed is non naziraeus sanctificatus fuit quales illi de quibus supra, nempe quod induerit statum boni loco veri: effectus roboris ejus propter crines erat inde principaliter quod repraesentaret Dominum, Qui ex naturali homine quoad verum pugnaret cum infernis et ea subjugaret, et hoc antequam indueret Divinum Bonum et Verum etiam quoad naturalem hominem.

[5] Inde quoque 11 patet cur mandatum quod Sacerdos magnus, super cujus caput est effusum oleum unctiones, et impleta manus ad induendum vestes, caput suum non raderet, et vestes suas non dissueret, Lev. 21:10;

et similiter sacerdotes Levitae, ubi de novo Templo agitur, quod Caput suum non raderent, et comam suam non demitterent,

Ezech. 44:20;

ut nempe repraesentarent Divinum Naturale Domini quoad 12 verum quod ex bono, et vocatur boni verum. Quod ‘pilus’ seu crinis significet naturale quoad verum, etiam ex propheticis Verbi constat, ut apud Ezechielem,

Sicut germen agri dedi te, unde crevisti et adolevisti... in decora decorum, ubera solidata sunt, et crinis tuus crevit, 13 16:7;

ubi de Hierosolyma, quae ibi Antiqua Ecclesia, quae temporis tracti perversa facta; ‘ubera solidata’ pro bono naturali, ‘crinis qui crevit’ pro vero naturali:

[6] apud Danielem,

Videns fui usque dum throni projecti sunt, et antiquus dierum sedit, vestis ejus sicut nix alba, et crinis capitis ejus sicut lana munda; thronus ejus 14 sicut flamma ignis,

7:9:

et apud Johannem, In medio septem candelabrorum, similis Filio hominis indutus talari, et circumcinctus ad ubera zona aurea, caput autem et capilli albi, sicut lana alba, sicut nix, sed oculi ejus sicut flamma ignis, Apoc. 1:13, 14;

‘capilli albi sicut lana munda’ pro Divino Naturali quoad verum ipsum verum in Verbo, ac in ritualibus Ecclesiae Judaicae, repraesentatum fuit per ‘album’, quod quia a bono, dicitur 15 lana munda' quod 16 veri repraesentatio sit per ‘album’, et 17 boni per ‘rubrum’, erat quia verum est lucis, et bonum est ignis ex quo lux.

[7] Crinis, sicut reliqua in Verbo, etiam oppositum sensum habet, et significat naturale quoad verum perversum; ut apud Esaiam,

In die illo detondebit Dominus per novaculam mercenariam in transitibus fluvii per regem Asshuris, caput, et pilos pedis et etiam barbam consumet, 7:20 18 :

apud Ezechielem,

Fili hominis, sume tibi gladium acutum, novaculam tonsoriam accipias tibi, quam traduces super caput tuum, et super barbam tuam; dein accipias tibi lances ponderis, et dividas illa; tertiam igne comburas in medio urbis; ... tertiam percutias gladio circum eam; et tertiam dispergas in ventum; ... accipies de illo parum numero, et liges eam in alis tuis; tandem de illis iterum accipias et projicias ea in medium ignis, et comburas ea igne, ex quo exibit ignis ad totam domum Israelis, 5:1-4;

ita repraesentative describitur quod nullum amplius esset verum naturale interius et exterius, quod est ‘crinis et barba’; quod concupiscentiae illud destruxerint, significatur per quod ‘combureretur igne’; quod ratiocinia, per quod ‘gladio percuteretur circumcirca’; quod falsa principia, per quod ‘dispergeretur in ventum’; haec simile involvunt ac illa quae Dominus docet apud Matthaeum, Quod semen, quod est verum, aliud ceciderit inter spinas, aliud in petram, et aliud super viam, 13:1-9.

[8] Quod ‘crines’ significent vera immunda et falsa quae naturalis hominis, etiam repraesentatum est per quod,

Femina quae maritanda ex captivis hostium, ducenda esset in domum, abradendi capilli capitis ejus, praecidendi ungues, removendae vestes captivitatis ejus, Deut. 21:12, 13:

tum quod, cum consecrarentur Levitae, Spargeretur super eos aqua expiationis, transire facerent novaculam super omnem carnem eorum, et lavarentur vestes, et sic puri essent, Num. 8:7: et quoque, Quod Nebuchadnezzar ab homine expulsis sit, ut herbam sicut boves comederet, et a rore caelorum corpus ejus tingeretur usque dum crinis ejus sicut aquilarum cresceret, et ungues ejus sicut avium, Dan. 55:30.

Quod in lepra observarentur colores pili et barbae, ut albus, rubescens, flavus, niger; etiam in vestibus; et quod ‘mundatus a lepra abraderet omnem pilum capitis, barbae, palpebrarum’, Lev. 13:1 ad fin. ; 14:8, 9;

significabat falsa immunda ex prophano, quod 19 est lepra in sensu interno.

[9] ‘Calvities’ autem significabat naturale in quo nihil veri, ut apud Esaiam,

Ascendit Bajith, et Dibon, excelsa ad fletum super Nebo, et super Medeba Moabus ejulabit, in omnibus capitibus ejus calvities, omnis barba rasa, 15:2:

apud eundem,

Erit loco operis implexi calvities, ... adustio loco pulchritudinis, 3:24.

Quod pueri qui dixerunt Elisaeo, Ascende calve, ascende calve, discerpti sint ab ursis e silva, 2 Reg. 2:23, 24, repraesentabat illos qui blasphemant Verbum, sicut quod inibi non verum; ‘Elisaeus’ enim repraesentabat Dominum quoad Verbum, n. 2762; inde quoque patet quantum tunc temporis valuerunt repraesentativa.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts boni.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts referebant.

4. The Manuscript inserts quoad verum.

5. The Manuscript has essent

6. The Manuscript inserts talis.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript has tales sunt caelestes homines

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The Manuscript deletes repraesentaverit and interpolates referret.

11. The Manuscript has constat

12. The Manuscript inserts novum.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The First Latin Edition inserts sicut but the Manuscript, the Hebrew, Schmidius, the Revised Version (1881-1885) all omit; the KJV (1611) has ‘like’ in italics.

15. The Manuscript inserts sicut.

16. The Manuscript has verum repraesentatum

17. The Manuscript has bonum

18. The Manuscript has a further reference in m. Apud Davidem: Deus contundet caput hostium ejus, verticem capilli, Ps. 68:22 [KJV (1611) 21].

19. The Manuscript places this after interno.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Leviticus 13

Study

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens :

2 Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.

3 Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua : plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur.

4 Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus :

5 et considerabit die septimo : et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.

6 Et die septimo contemplabitur : si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est : lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.

7 Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit : adducetur ad eum,

8 et immunditiæ condemnabitur.

9 Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,

10 et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit :

11 lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immunditiæ est.

12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,

13 considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit : eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.

14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit,

15 tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.

16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,

17 considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.

18 Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,

19 et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.

20 Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum : plaga enim lepræ orta est in ulcere.

21 Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus :

22 et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ ;

23 sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.

24 Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,

25 considerabit eam sacerdos : et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est.

26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,

27 et die septimo contemplabitur : si creverit in cute lepra, contaminabit eum.

28 Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.

29 Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.

30 Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est.

31 Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum : recludet eum septem diebus,

32 et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis :

33 radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis.

34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum : lotisque vestibus suis, mundus erit.

35 Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,

36 non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.

37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.

38 Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,

39 intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.

40 Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est :

41 et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.

42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,

43 et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiæ lepræ, quæ orta est in calvitio.

44 Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,

45 habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.

46 Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.

47 Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit,

48 in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,

49 si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti :

50 qui consideratam recludet septem diebus :

51 et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est : pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa :

52 et idcirco comburetur flammis.

53 Quod si eam viderit non crevisse,

54 præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.

55 Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.

56 Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.

57 Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi.

58 Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt.

59 Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari.