From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1659

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1659. SENSUS INTERNUS

Quae in hoc capite continentur, apparent sicut non forent repraesentativa, nam agitur solum de bellis inter plures reges, et de vindicatione Loti per Abramum, et tandem de Malkizedecho, ita tanquam non aliquid arcanum caeleste intus haberent; sed usque haec, sicut omnia reliqua, in sensu interno recondunt arcanissima, quae quoque in continua serie consequuntur ab illis quae praecedunt et se in continua serie connectunt cum illis quae sequuntur:

[2] in illis quae praecedunt, actum est de Domino ac Ipsius instructione, tum de externo Ipsius Homine, qui mediis scientiis et cognitionibus conjungendus esset Interno; sed quia Externus Ipsius Homo talis erat, ut dictum, quod ex hereditario a matre habuerit in Se illa qua impedirent conjunctionem, quae usque prius per pugnas et tentatione’. expellenda essent antequam Externus Ipsius Homo uniri posse’ Interno, seu Humana Ipsius Essentia Divinae, quare in hoc capite agitur de pugnis illis, quae in sensu interno repraesentantur et significantur per ‘bella’, de quibus hic agitur: intra Ecclesiam notum est quod Malkizedechus repraesentaverit Dominum, et quod sic de Domino in sensu interno, ubi de Malkizedecho, agatur; inde quoque concludi potest quod non solum illa sed etiam cetera repraesentent: nam ne verbulum in Verbo potest scriptum esse quod non demissum sit e caelo, et consequenter in quo non angeli videant caelestia:

[3] antiquissimis temporibus etiam plura repraesentabantur per bella, quae vocabant ‘Bella Jehovae 1 ’, quae nihil aliud significabant quam pugnas Ecclesiae et illorum qui fuerunt ab Ecclesia, hoc est, illorum tentationes, quae non aliud sunt quam pugnae et bella cum malis apud se, proinde cum turba diabolica quae mala excitat, et conatur destruere Ecclesiam et hominem Ecclesiae: quod per ‘bella’ in Verbo nihil aliud intelligatur, constare manifeste ex eo potest quod in Verbo nihil nisi de Domino et Ipsius Regno et Ecclesia agi possit, quia est Divinum non humanum, proinde caeleste non mundanum, quare per bella quae in sensu litterae non alia in sensu interno possunt intelligi; quod melius a sequentibus constare potest.

Footnotes:

1. See Num. 21:14, 15.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8510

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8510. ‘Exiverunt e populo ad colligendum, et non invenerunt’: quod significet quod acquirere vellent, sed non datum, constat 1 ex illis quae supra n. 8505 explicata sunt; ibi patet quid sit ex vero quod fidei agere, et quid ex bono quod charitatis, quod nempe qui agit ex vero quod fidei nondum in ordine caeli sit, sed qui agit ex bono quod charitatis in ordine sit; ordo enim quo ducitur homo a Domino est per velle hominis, consequenter per bonum, nam hoc est voluntatis; tunc intelligere ejus inservit, consequenter verum, nam hoc est intellectus. Cum hic status est, tunc sabbatum est, nam tunc quies Domino; ille status existit cum conjunctum bonum est vero; quod ille status sit quies Domini, constare potest ex eo quod Jehovah seu Dominus post sex dierum creationem et laborem die septimo 2 requieverit ab omni opere, Gen. 2:2;

hic status est status caeli, inde est quod ipsum caelum dicatur sabbatum, seu in caelo perpetuum sit sabbatum; quod per creationem 3 in Gen. i intelligatur nova creatio seu regeneratio, et per sex dies ibi tentationes et pugnae, videantur quae ad cap. i et ii 4 ibi explicata sunt.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts etiam.

2. quieverit

3. ibi

4. Genes.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.