From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1530

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1530. Quod ita sit, constare etiam potuit unicuique ex Verbo, ut cum Dominus manifestatus est Petro, Jacobo et Johanni, nam tunc splenduit facies Ipsius sicut sol, et vestimenta Ipsius facta sicut lux, Matth. 17:2;

quod illis ita apparuerit, fuit modo quia visus eorum interior apertus est. Apud Prophetas idem quoque confirmatur, ut apud Esaiam,

ubi de regno Domini in caelis agitur, Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, 30:26:

et apud Johannem, ubi etiam de regno Domini quod appellatur Nova Hierosolyma, Civitas non opus habet sole, neque luna, ut luceant in illa; gloria enim Dei illustrat 1 illam, et lucerna illius Agnus, Apoc. 21:23: et alibi, Nox non erit ibi, neque opus habent lucerna, et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos, Apoc 22:5: praeter cum Dominus apparuit Mosi, Aharoni, Nadab, Abihu, et septuaginta senioribus, Quod viderint Deum Israelis, sub Cujus pedibus erat quasi opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli quoad munditiem, [Exod. ] 24:10.

Quia Domini caeleste et spirituale coram visu angelorum externo apparet ut Sol et Luna, inde est quod ‘sol’ in Verbo significet caeleste, et ‘luna’ spirituale.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1838

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1838. Quod ‘sopor cecidit super Abramum’ significet quod Ecclesia tunc in tenebris esset, constat ex significatione ‘soporis’; sopor est status tenebrosus respective ad vigiliam, qui status hic praedicatur de Domino, qui repraesentatur per ‘Abramum’; non quod sopor seu status tenebrosus usquam apud Illum, sed apud Ecclesiam; se habet hoc sicut in altera vita ubi Dominus semper est sol, et ipsa lux, sed coram malis apparet ut tenebrae, nam secundum statum cujusvis apparet Dominus, ita hic de Ecclesia cum est in statu tenebroso;

[2] pro exemplo etiam sit, vastatio, punitio et damnatio, quae multoties in Verbo praedicantur de Domino, cum tamen est hominis Ecclesiae, qui se vastat, punit et damnat; apparet ita coram homine, quod quasi Dominus vastaret, puniret et damnaret, et quia ita apparet, secundum apparentias ita dicitur; nam nisi homo per apparentias instrueretur, nusquam pateretur se instrui; quod contrarium est apparentiae, hoc non credit, nec capit, nisi sero cum judicio pollet et fide charitatis donatus est: ita se habet cum Ecclesia; quando illa est in tenebris, tunc obscuratur coram illis Dominus adeo ut non appareat, hoc est, agnoscatur, tametsi Dominus nusquam obscuratur sed homo, in quo et apud quem Dominus foret, sed usque praedicatur obscuratio de Domino; similiter hic ‘sopor’ quo significatus status Ecclesiae tenebrosus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.