From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1528

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1528. Vita cupiditatum et inde voluptatum apparet quandoque sicut ignis carbonarius apud spiritus malos; in tale quasi igneum vita amoris et misericordiae Domini quae apud eos influit, mutatur; vita autem phantasiarum eorum apparet sicut lumen inde, quod est obscurum ad nullam distantiam se extendens; at vero approximante vita amoris mutui, igneum illud exstinguitur et vertitur in frigus, et lumen illud obscurum vertitur in tenebras: nam mali spiritus degunt in tenebris, et mirum, quod etiam quidam ament tenebras et exosi sint lucem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4455

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4455. ‘Inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me, dabo’: quod significet si illis mens similis a sua parte, quod esset a sua, constat a significatione ‘invenire gratiam in oculis alicujus’ quod sit formula involvens propensionem, de qua n. 3980, hic propensionem ad id quod daret quicquid dicerent ad illum, per quae verba quod significetur, quod a sua parte esset mens, si similis a parte illorum, patet a serie in sensu interno, nam ‘dare quod illi dicunt’ in illo sensu est unum facere cum illis quoad verum et bonum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.