From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10809

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10809. 1 Deinde interrogabant quomodo Dominus apparet apud angelos e nostra tellure; dicebam quod appareat in Sole ut Homo, 2 circumdatus ibi 3 igneo solari, ex quo omnis lux est angelis in caelis, et quod calor qui procedit inde, sit Divinum Bonum, et quod lux quae inde sit Divinum Verum, utrumque ex Divino Amore, qui est igneum apparens circum Dominum in illo Sole; sed quod 4 Sol ille modo angelis in caelo appareat et non spiritibus qui infra sunt, quoniam hi remotiores sunt a receptione boni amoris et veri fidei quam angeli qui in 5 caelis. Quod autem solem mundi attinet, is nulli in altera vita apparet, sistitur tamen in idea illorum sicut nigrum 6 non visibile, ex opposito ad Solem caeli, qui est Dominus. 7 Quod quaesiverint de Domino ac de Ipsius apparentia coram angelis e nostra tellure, dabatur illis, quoniam tunc placuit Domino Se praesentem sistere apud illos, ac in ordinem redigere quae ex malis ibi deturbata sunt, de quibus conquesti sunt; ut haec viderem, causa etiam erat quod illuc perductus sim.

Footnotes:

1. Dein

2. The Manuscript inserts et quod.

3. The Manuscript inserts sit.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. coelo

6. prorsus absconditum

7. Respondebant ad haec, quod etiam sciant quod ita sit, sed quod Dominus aliter appareat apud illos; haec dicere illis dabatur, quoniam tunc placuit Domino venire adillos, ac se praesentem sistere, et ibi in ordinem redigeret quae ex malis ibi, et de quibus conquesti

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3421

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3421. ‘Et vocavit illis nomina’: quod significet quale illorum, constat a significatione ‘vocare nomina’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3237; et quia vocare nomina seu nomen est quale, ideo vocare absque quod dicatur nomen, in Verbi sensu interno significat esse talis, ut apud Esaiam,

Audit hoc domus 1 Jacobi, vocati nomine Israelis, et ex aquis Jehudae exiverunt, ... quia ab urbe sanctitatis vocantur, et super Deo Israelis nituntur, 48:1, 2;

ubi ‘ab urbe sanctitatis vocari’ pro esse tales: et apud Lucam, Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen 2 Ejus Jesus, hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, 1:31, 32;

‘vocari Filius Altissimi’ pro Esse.

Footnotes:

1. Israelis AI, but see Arcana Coelestia 3654.

2. The Manuscript has Ipsius

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.