From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10551

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10551. ‘Et fuit, cum intravit Moscheh in tentorium, descendit columna nubis, et stetit ad ostium tentorii, et loquebatur cum Moscheh’: quod significet postquam Verbum evanuit ex captu eorum, densum obscurum occuparet illos ad extra, et tamen clare perciperetur ab intra, constat ex significatione ‘cum intravit Moscheh in tentorium’ quod sit postquam Verbum evanuit e captu eorum, de qua nunc supra n. 10550; ex significatione ‘columnae nubis’ quod sit densum obscurum respective ad gentem illam; per ‘nubem’ enim significatur externum Verbi, Praef. ad Gen. 18 1 , et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8443, 8781, et quoque obscurum Verbi illis qui non in illustratione sunt, ac densum obscurum illis qui in externo Verbi separato ab interno sunt, n. 2 6832, 8106, 8814, 8819, 9430; ex significatione ‘stare ad ostium’ quod sit ad extra, de qua 3 supra n. 10549; ex significatione ‘loqui cum Moscheh’ quod sit clare percipere ab intra; per ‘Moschen’ enim significatur Verbum in se spectatum, videatur n. 9372, et per ‘loqui’ significatur percipere, in locis citatis n. 10290; quod sit ab intra, est quia Moscheh, cum quo loquebatur ‘columna nubis’, intus in tentorio fuit.

[2] Quid sit videre ab extra, et percipere ab intra, dicendum est: qui in illustratione sunt cum legunt Verbum, illi vident illud ab intra, nam internum eorum apertum est, ac internum quando apertum, est in luce caeli; haec lux influit et illustrat, tametsi homo id nescit; quod nesciat, est causa quia lux illa influit in cognitiones quae in memoria hominis, et cognitiones illae sunt in luce naturali; et quia homo ex illis cogitat sicut ex se, non 4 appercipere potest influxum, sed usque ex variis indiciis scire potest quod in illustratione fuerit; at usque fallitur omnis qui credit se in illustratione esse si non amet scire verum propter verum et propter bonum vitae, ita qui non amat Divinum Verum propter vitam, quoniam vivere secundum Divina Vera ex Verbo est amare Dominum; et a Domino cum Ipse 5 amatur, est omnis illustratio.

[3] Qui autem non pro fine habent vitam secundum Divina Vera ex Verbo sed pro fine honorem, lucrum, ac famam, et sic Divina Vera Verbi pro mediis, illi haudquaquam in aliqua illustratione possunt esse, nam finis hic est mundanus et corporeus, et non spiritualis et caelestis; et ideo claudit internum hominem, quo clauso nulla lux e caelo influere potest et illustrare; hi si credunt se in illustratione esse cum legunt Verum, prorsus falluntur, cogitant enim non ex caelo sed ex mundo, 6 ita non a Domino sed a semet; et quantum a semet et a mundo, tantum ex 7 luce naturali separata a luce caelesti, et 8 lux naturalis separata 9 a luce caelesti est mera caligo in spiritualibus; hi si sibi persuadent vidisse aliquid ex illustratione, est fallacia, nam non aliunde percipiunt num verum sit quam ex aliis per confirmationes, quod est videre verum ab extra et non ab intra, vel ex fide persuasiva, quae qualis sit, videatur n. 9363-9369; tales possunt videre falsum ut verum, ac verum ut falsum, ut et malum ut bonum, ac bonum ut malum.

[4] Ex his constat quid sit videre Verbum ab extra 10 et percipere illud ab intra; videre illud ab extra est quod significatur per quod populus steterit ad ostium tentorii et spectaverit post Moschen, tum quod viderit columnam nubis stantem ad ostium tentorii, et incurvaverit se ad ostium tentorii; at percipere Verbum ab intra est quod significatur per quod Moscheh intraverit in tentorium, et quod columna nubis quae ad ostium tentorii, locuta sit cum Mosche.

[5] Paucis etiam dicetur quomodo influxus fit per 11 quem illustratio: angeli aeque ac homines percipiunt Verbum cum legitur, sed angeli spiritualiter, homines autem naturaliter; homo cui internum apertum est etiam percipit Verbum spiritualiter, sed hoc nescit ille cum in mundo vivit quia spiritualis ejus cogitatio influit in naturalem in externo homine, et ibi se sistit videndam; verum usque interior illa cogitatio est quae illustrat, et per quam fit influxus a Domino; quidam eruditi per intuitionem in sua cogitata, et per reflexiones tunc, 12 etiam observaverunt quod detur apud hominem cogitatio interior quae non apparet, quare ejus ideas vocaverunt immateriales et intellectuales quas distinxerunt ab ideis cogitationis exterioris quae apparent, quas vocaverunt naturales et materiales; sed nesciverunt quod interioris cogitationis ideae sint spirituales, et quod illae cum defluunt, vertantur in naturales, et quod appareant 13 sub alia specie, 14 et sub alio habitu; ex his aliquatenus constare potest quomodo fit influxus per quem illustratio.

Footnotes:

1. This preface may be seen in n. 2135.

2. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

3. The Manuscript inserts etiam.

4. percipere potest altered to percipit

5. The Manuscript inserts ita.

6. seu

7. lumine naturali separato

8. lumen naturale separatum

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript has ac.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript places this before per intuitionem.

13. The Manuscript inserts tunc.

14. aut

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1529

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1529. In caelo notissimum est, non ita in mundo spirituum, unde lux tanta, quod nempe a Domino; et quod mirum, Dominus apparet in caelo tertio angelis caelestibus ut Sol, et angelis spiritualibus ut Luna; ipsa origo lucis non est aliunde; at quantum caeleste et spirituale apud angelos, tantum lucis habent, et quale caeleste et spirituale, talem lucem; ita ipsum caeleste et spirituale Domini se manifestat per lucem coram visu eorum externo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1850

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1850. ‘Judicabo Ego’: quod significet visitationem et judicium, constare potest absque explicatione. Per ‘judicare seu judicium’ non significatur aliquod ultimum judicium, sicut vulgus opinatur, nempe quod caelum et terra peritura, et sic quod novum caelum et nova terra creanda, de quibus apud Prophetas et in Apocalypsi, ac ita quod omnia interitura; quae opinio tam late se diffudit ut etiam instructissimorum animos occupaverit, immo usque adeo ut non credant mortuos resurrecturos quam eo tempore; quare quia praedictum hoc tempus, et usque post tot inde saecula praeterlapsa vident non evenire nec instare, securi se confirmant in sua securitate quod tale nihil sit, ita quod non resurrecturi: sed sciendum quod nusquam per Ultimum Judicium, seu per quod caelum et terra interitura, tale intellectum sit; secundum sensum litterae ita est, nusquam autem secundum sensum internum; secundum sensum internum per Ultimum Judicium intelligitur ultimum tempus Ecclesiae, per caelum et terram quae peritura, intelligitur Ecclesia quoad cultum internum et externum, quae Ecclesia nulla fit quando nulla charitas.

[2] Ultimum Judicium fuit Antiquissimae Ecclesiae cum desiit omnis charitas et fides, et cum nulla perceptio, quod factum proxime ante diluvium; ipsum diluvium de quo supra, fuit Ultimum Judicium istius Ecclesiae; tunc periit caelum et terra, hoc est, Ecclesia,

[3] et novum caelum et nova ter creata sunt, hoc est, nova Ecclesia quae Ecclesia Antiqua appellat de qua etiam actum est; haec quoque Ecclesia suum ultimum tempus habuit, tunc nempe cum omnis charitas frigescebat et omnis fides obtenebrabatur, quod fuit circa tempus Eberi; hoc tempus fuit Ultimum Judicium istius Ecclesiae, quae fuit caelum et terra quae perierunt; caelum novum et terra nova fuit Ecclesia Hebraea; haec quoque suum ultimum tempus seu Ultimum Judicium habuit cum idololatrica facta; quare nova Ecclesia exsuscitata, et hoc apud Jacobi postero quae Ecclesia Judaica appellata quae non alia Ecclesia erat quam Ecclesia repraesentativa charitatis et fidei; in illa Ecclesia, seu apud posteros Jacobi, nulla fuit charitas et fides, quare nec ulla Ecclesia, sed modo repraesentativum Ecclesiae, ob causam quia immediata non dari potuit communicatio regni Domini in caelis cum aliqua Ecclesia vera in terris, quare facta est communicatio mediata per repraesentativa; hujus sit dictae Ecclesiae ultimum tempus seu Ultimum Judicium fuit cum Dominus in mundum venit, nam tunc cessarunt repraesentativa, nempe sacrificia et similes ritus, qui ut cessarent, ex terra Canaane ejecti sunt:

[4] post hoc, novum caelum et nova terra creata sunt, nempe nova Ecclesia quae dicenda est Ecclesia Primitiva, incepta a Domino et dein successive corroborata, quae primitus in charitate et fide fuit; de hujus Ecclesiae interitu praedicitur a Domino apud Evangelistas, et per Johannem in Apocalypsi, qui interitus est qui vocatur Ultimum Judicium; non quod nunc caelum et terra peritura, sed quod nova Ecclesia in quodam terrarum orbe excitabitur manente hac in suo cultu externo sicut Judaei in suo; in quorum cultu quod nihil charitatis et fidei sit, hoc est, nihil Ecclesiae, satisnotum est; haec in communi de Ultimo Judicio.

[5] In particulari, est ultimum judicium cuivis statim cum moritur, nam tunc transit in alteram vitam, in qua cum venit in vitam quam habuit in corpore judicatur vel ad mortem vel ad vitam. Ultimum judicium quoque est in singulari; apud hominem qua judicatur ad mortem, sunt omnia et singula quae condemnant, nam nihil tam minimum datur in ejus cogitatione et voluntate quod non simile est ultimo ejus judicio, et eum ad mortem trahit; apud hominem qui judicatur ad vitam, similiter omnia et singula ejus cogitationis et voluntatis apud eum habent ultimi ejus judicii imaginem, et illum ferunt ad vitam; nam qualis homo est in communi, talis est in singularibus cogitationis et affectionis. Haec sunt quae per Ultimum Judicium significantur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.