From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1. LIBER GENESEOS

Quod Verbum Veteris Testamenti contineat arcana caeli, et quod omnia et singula spectent Dominum, Ipsius caelum, Ecclesiam, fidem, et quae sunt fidei, nemo mortalium ex littera capit; nam ex littera seu sensu litterae nemo aliud videt quam quod in genere spectent externa Ecclesiae Judaicae; cum tamen ubivis interna sunt quae nusquam patent in externis, praeter paucissima quae Dominus revelavit et explicuit apostolis; sicut quod Sacrificia significent Dominum; quod terra Canaan et Hierosolyma, caelum, unde vocatur Canaan et Hierosolyma caelestis; similiter Paradisus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1885

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1885. Sed hae binae species visionum sunt extraordinariae; ostensae mihi solum ob finem ut scirem quales sunt; sed visa ordinaria sunt omnia illa quae ex Divina Domini Misericordia, relata videas in Parte hac Prima, praemissa et subnexa unicuivis capiti; sed haec non visiones sunt sed visa summa vigilia corporis, et nunc per plures annos.

FINIS PARTIS PRIMAE

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.