From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #960

Study this Passage

  
/ 962  
  

960. (Vers. 20.) "Dicit 1 Testans haec, Etiam venio cito; amen. Etiam veni, Domine Jesu," significat Dominum, Qui revelavit Apocalypsin et nunc aperuit illam, testificantem hoc Evangelium, quod in Divino Humano Suo quod suscepit in mundo et glorificavit, veniat ut Sponsus et Maritus, et quod Ecclesia Ipsum desideret ut Sponsa et Uxor. -Supra dicit Dominus "Ego Jesus misi angelum Meum testari vobis haec in Ecclesiis," (vers. 16 hujus capitis); per quae quod significetur testificatio a Domino coram toto Christiano orbe quod verum sit quod solus Dominus manifestaverit illa quae in hoc Libro scripta sunt, et quae nunc aperta sunt, videatur supra (953). Inde patet, quod per "Dicit 2 Testans haec" intelligatur Dominus, Qui revelavit Apocalypsin et nunc aperuit illam, testificans. Quod sit testificans hoc Evangelium, est quia hic declarat Adventum Suum, Regnum Suum, et spirituale Conjugium Suum cum Ecclesia; dicit enim, "Etiam venio cito; amen. Etiam veni, Domine Jesu," et per Evangelium significatur Adventus Domini ad Regnum Ipsius (videatur 478, 553, 626, 664); 3 quod hic ad Conjugium spirituale cum Ecclesia, est quia nova haec Ecclesia vocatur Sponsa et Uxor, et Dominus Sponsus et Maritus ejus (supra 19:7-9; 21:2, 9-10; 22:17); 4 et hic in fine Libri, loquitur Dominus et loquitur Ecclesia, sicut Sponsus et Sponsa; loquitur Dominus haec, "Etiam venio cito; amen," et loquitur Ecclesia haec, "Etiam veni, Domine Jesu," quae sunt verba Desponsationis ad Conjugium spirituale. Quod Dominus venturus sit in Divino Humano, quod suscepit in mundo et glorificavit, constat ex eo, quod Se nominet Jesum, et dicat quod sit "Radix et Genus Davidis," (vers. 16); et quod Ecclesia hic dicat, "Veni, Domine Jesu," videatur supra (953, 954).

Footnotes:

1. Dicit pro "Dixit"

2. Dicit pro "Dixit"

3. 626 pro "625"

4. xxi. pro "xx." et xxii. pro "xxi."

  
/ 962  
  

The Bible

 

Apocalypsis 21:9-10

Study

      

9 Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens : Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.

10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo,