From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #920

Study this Passage

  
/ 962  
  

920. (Vers. 24.) "Et gentes quae salvantur in luce ejus ambulabunt," significat quod omnes qui in bono vitae sunt et credunt in Dominum, ibi vivent secundum Divina vera, et videbunt illa intus in se, sicut oculus objecta. - Per "gentes" significantur qui in bono vitae sunt, et quoque qui in malo vitae (483); hic qui in bono vitae sunt, et credunt in Dominum, quia dicitur, "gentes quae salvantur:" "in luce ambulare" significat vivere secundum Divina vera, et videre illa intus in se, sicut oculus objecta; objecta enim visus spiritualis, qui est interioris intellectus, sunt vera spiritualia, quae similiter ab illis, qui in illo intellectu sunt, videntur, sicut objecta naturalia coram oculis; per "lucem" hic significatur perceptio Divini Veri ex interiore illustratione a Domino apud illos (796), et per "ambulare" significatur vivere (167); inde patet quod per "in luce" Novae Hierosolymae "ambulare," significetur ex interiore illustratione percipere et videre Divina vera, et vivere secundum illa: sed hoc illustrandum est, quia nescitur quinam per "gentes" hic intelliguntur, et quinam per "reges," de quibus in hoc versu sequitur. Per "gentes" significantur qui in bono amoris a Domino sunt, quod bonum vocatur bonum caeleste, et per "reges" significantur qui in veris sapientiae ex bono spirituali a Domino sunt, de quibus in sequente articulo; illi qui in bono caelesti a Domino sunt, omnes habent Divina vera vitae suae inscripta; quare "ambulant," hoc est, vivunt juste secundum illa, et quoque vident illa intus in se, sicut oculus objecta (de quibus videantur quae supra, 120-123, memorata sunt). Omnes Caeli distincti sunt in duo Regna, caeleste et spirituale; bonum Regni caelestis vocatur bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum; et bonum Regni spiritualis vocatur bonum spirituale, et est bonum sapientiae, quod in sua essentia est verum: de binis his Regnis, videatur supra (647, 725, 854). Simile est cum Ecclesia; et ibi homines caelestes sunt, qui vivunt secundum praecepta justi 1 quia reges Divinae sunt, sicut homo civilis vivit secundum praecepta justi quia leges civiles sunt; sed differentia illorum est, quod prior ex vita sua secundum praecepta seu leges sit civis Caeli, quantum apud se facit leges civiles, quae justitiae sunt, etiam leges Divinas. Illi qui per "gentes" hic significantur, quibus, ut dictum est, Divina vera sunt inscripta, sunt qui intelliguntur apud Jeremiam:

"Dabo Legem Meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam; neque docebunt quis amplius socium suum aut quis fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam; omnes enim cognoscet Me a minimo eorum usque ad maximum eorum," (31:33-34).

Footnotes:

1. justi pro "juste"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #647

Study this Passage

  
/ 962  
  

647. "Et alius Angelus exivit e Templo quod in Caelo, habens et ille falcem acutam," significat Caelos Regni spiritualis Domini et Divinum Verum Verbi apud illos.--Per "Angelum" significatur in supremo Sensu Dominus, tum Caelum angelicum, et quoque Divinum Verum procedens a Domino (5, 65, 170, 258, 342, 343, 344, 415, 465); 1 hic autem per "Angelum" significantur Caeli Regni spiritualis, et inde Divina vera ibi, quia sequitur quod "alius Angelus exiverit ex Altari," per quem significantur Caeli Regni caelestis Domini, ita Divina Bona ibi, de quo in articulo subsequente. Sunt duo Regna, in quae omnes Caeli distincti sunt, Regnum Spirituale et Regnum Caeleste; Regnum Spirituale est Regnum Sapientiae Domini, quia Angeli ibi in Sapientia ex Divinis Veris a Domino sunt; et Regnum Caeleste est Regnum Amoris Domini, quia Angeli ibi in amore a Domino sunt, et inde in omni bono. Quod sint duo Regna, in quae omnes Caeli distincti sunt, videatur in opere de, Caelo et Inferno, Londini 1758 edito (20-28); et in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, (Amstelodami) 1763 edita (101, 381). Per "templum" significatur universum Caelum, ut supra (644), at quia hic dicitur "templum quod in Caelo," et postea "altare," per "templum" significatur Caelum Regni spiritualis Domini, ut mox supra dictum est; et per "falcem acutam" significatur Divinum Verum Verbi, ut supra (643, 645). Quod supra dictum sit, quod "Sedens super nube miserit falcem Suam et demessa est terra," et nunc quod "Angelus exiverit e Templo e Caelo, habens et ille falcem, et miserit illam in terram et vindemiaverit vineam terrae," est quia per "terram," quae a Sedente super nube, seu Domino, (demessa est,) significatur Ecclesia in universo terrarum orbe, at per "vineam terrae" significatur Ecclesia in Christiano orbe. Haec involvunt similia, quae Dominus praedixit in Parabola de Seminante et collectione Messis, Matthaeus 13, quae supra (645 ad fin.) adducta est, ubi dicitur quod "Messis sit Consummatio saeculi," hoc est, finis Ecclesiae, et quod "Messores sint Angeli," per quos significantur Divina Vera; Angeli enim non mittuntur ad metendum, hoc est, ad faciendum illa, sed Dominus id facit per Divina Vera Verbi Sui; Dominus enim dicit,

"Verbum quod locutus sum, judicabit in extremo die," (Johannes 12:48);

videatur supra (233, 273).

Footnotes:

1. 65 pro "66," 343 pro "363," et 465 pro "365"

  
/ 962