From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #919

Study this Passage

  
/ 962  
  

919. (Vers. 23.) "Et urbs non opus habet sole et luna ut luceant in ea, quia Gloria Dei illustravit eam, et Lucerna ejus Agnus," significat quod homines illius Ecclesiae non erunt in amore sui et in propria intelligentia, et inde in lumine solo naturali, sed ex Divino Vero Verbi a Solo Domino in luce spirituali. - Per "solem" hic significatur amor naturalis separatus ab amore spirituali, qui est amor sui; et per "lunam" significatur intelligentia, tum fides naturalis, separata ab intelligentia et fide spirituali, quae est propria intelligentia et fides a se; hic amor et haec intelligentia et fides significantur hic per "solem et lunam," quibus non opus habebunt ut luceant coram illis qui in Nova Domini Ecclesia erunt: per "Gloriam Dei," quae illustrat illam, significatur Divinum Verum Verbi (629); et quia a Domino est illustratio illa, dicitur "et lucerna ejus Agnus." Similia quae hic, significantur per haec apud Esajam:

"Vocabis salutem muros tuos, et portas tuas laudem; non erit tibi amplius sol in lucem interdiu, et in splendorem luna non lucebit tibi; sed erit tibi Jehovah in lucem aeternitatis, e Deus tuus in decus tuum: non occidet amplius Sol tuus, et Luna tua non colligetur, quia Jehovah erit ibi in Lucem aeternitatis; populus tuus omnes justi," (60:18-21);

per "solem et lunam" quae non amplius lucebunt, intelliguntur amor sui et propria intelligentia; et per "solem et lunam" quae non amplius occident, intelliguntur amor a Domino in Dominum, ac intelligentia tum fides ab Ipso; et per quod "Jehovah erit in lucem aeternitatis" significatur simile quod hic, quod "Gloria Dei illustrabit, et lucerna ejus Agnus." Quod "sol" significet amorem in Dominum, et in opposito sensu amorem sui, videatur supra (53, 414); et quod "luna" significet intelligentiam a Domino et fidem ab Ipso (332, 413, 414); inde "luna" in opposito sensu significat propriam intelligentiam et fidem a se. Quoniam per "solem" in opposito sensu significatur amor sui, et per "lunam" propria intelligentia et fides a se, ideo Abominatio fuit adorare ad solem, lunam et stellas (ut constare potest apud Jeremias 8:1-2; apud Ezechiel 8:15-16; apud Zephanias 1:5);

Et quod illi lapidarentur, (Deuteronomius 17:2-3(, 5)).

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #413

Study this Passage

  
/ 962  
  

413. "Et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, et obtenebrabatur tertia pars illorum," significat quod propter mala ex falsis et falsa ex malis non scirent quid amor, quid fides, et ullum verum. - Per "tertiam partem" significatur omne (400); per "solem" significatur amor (53); per "lunam" significatur intelligentia et fides (332); per "stellas" significantur cognitiones veri et boni ex Verbo (51); per "obtenebrari" significatur non videri et sciri propter mala ex falsis et falsa ex malis.

Mala ex falsis sunt illis qui falsa religionis assumunt, et illa confirmant usque dum apparent sicut vera, et dum vivunt secundum illa, faciunt mala ex falsis, seu mala falsi; falsa autem ex malis sunt illis qui mala ut peccata non reputant, et magis qui per ratiocinia ex naturali homine, et insuper ex Verbo, apud se confirmant quod mala non peccata sint; ipsae confirmationes sunt falsa ex malis, et vocantur falsa mali. Quod "tenebrae" significent illa, est quia lux significat Verum, et exstincta luce fiunt tenebrae; ad confirmationem primum adducentur loca, ubi similia dicuntur quae hic in Apocalypsi de "sole, luna et stellis" et de "tenebris" oriundis ab exstinctione illorum:

"Sol vertetur in tenebras, et Luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis," (Joel 3:4 (B.A. 2:31));

"Stellae caelorum et Sidera illorum non lucebunt luce sua, obtenebrabitur Sol in ortu suo, et Luna non splendere faciet lumen suum," (Esaias 13:10; tum videatur 24:23); 1

"Obtegam cum exstinxero te Caelos, Solem nube obtegam, et Luna non lucere faciet lucem suam, omnia Luminaria, lucis in Caelis atrabo super te, et dabo Tenebras super terra tua," (Ezechiel 32:7-8);

Propinquus est dies Jehovae; "Sol et Luna atrati sunt, et Stellae contrahent Splendorem Suum," (Joel 2:10);

"Statim post afflictionem dierum illorum, Sol obscurabitur, et Luna non dabit lumen suum, et Stellae cadent de Caelo," (Matthaeus 24:29; Marcus 13:24-25).

Quis, qui elevat mentem, non videre potest, quod in his locis non sol, luna et stellae mundi intelligantur. Quod per "tenebras" significentur falsa varii generis, constat ex his:

"Vae desiderantibus diem Jehovae, ille tenebrarum et non Lucis; nonne Tenebrae dies Jehovae et non Lux, Caligo et non splendor," (Amos 5:18, 20);

Dies Jehovae "dies Tenebrarum et Caliginis, dies nubis et obnubilationis," (Zephanias 1:15);

"In die illo despiciet in Terram, quae ecce Tenebrae, et Lux Obtenebrescet in ruinis suis," (Esaias 5:30; 8:22);

"Ecce Tenebrae obtegunt terram, et Caligo populos," (Esaias 60:2);

"Date Jehovae gloriam, antequam Tenebras inducat: exspectamus Lucem, sed ponit illam in Caliginem," (Jeremias 13:16); 2

"Exspectamus Lucem, sed ecce Tenebrae, et non Splendores, in Caliginibus ambulamus; offendimus in meridie sicut in crepusculo, inter vivos sicut mortui," (Esaias 59:9-10);

"Vae ponentibus Tenebras in Lucem, et Lucem in Tenebras," (Esaias 5:20);

"Populus ambulans in Tenebris, vidit Lucem magnam," (Esaias 9:1 (B.A. 2); Matthaeus 4:16); 3

"Ortus ab alto apparuit illis qui in Tenebris et in umbra mortis sedent," (Luca 1:78-79); 4

"Si des famelico animam tuam, exorietur in Tenebris Lux tua, et Caligo tua sicut meridies," (Esaias 58:10);

"In die illo oculi caecorum, qui in Caligine et Tenebris, videbunt," (Esaias 29:18; 42:16; 49:9); Jesus dixit, "Ego sum Lux mundi: qui Me sequitur non ambulabit in Tenebris, sed habebit Lucem vitae," (Johannes 8:12);

Ambulate quousque Lucem habetis, ne Tenebrae vos apprehendant: Ego Lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in Tenebris non maneat," (Johannes 12:35, 46);

"Quando sedeo in Tenebris, Jehovah, Lux mihi," (Micham 7:8);

"Hoc est judicium, quod Lux venerit in mundum, sed dilexerunt homines magis Tenebras quam Lucem," (Johannes 3:19; 1:4-5);

"Si lumen quod in te Tenebrae sunt, Tenebrae quantae," ((Matthaeus 6:23); Luca 11:34-36);

"Haec est vestra hora, et potestas Tenebrarum," (Luca 22:53);

per "tenebras" in illis locis significatur falsum oriundum vel ex ignorantia veri, vel ex falso principio religionis vel ex vita mali. De illis qui in falsis Religionis, et inde malis vitae sunt, dicit Dominus, quod Ejiciendi sint in Tenebras exteriores, (Matthaeus 8:12; 22:13; 25:30).

Footnotes:

1. Esaias 13:10; tum videatur 24:23 pro "Esaias 24:21, 23"

2. 16 pro "18"

3. 16 pro "6"

4. 78, 79 pro "79"

  
/ 962