From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #907

Study this Passage

  
/ 962  
  

907. "Et mensus est urbem calamo ad stadia duodecies mille, longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia erant," significat ostensum quale illius Ecclesiae ex doctrina, quod omnia ejus essent ex bono amoris. -Per "metiri calamo" significatur cognoscere quale rei (904); et quia Angelus coram Johanne mensus est, significatur id ostendere ut cognosceret; per "urbem," hic Hierosolymam, significatur Nova Domini Ecclesia quoad doctrinam (879, 880); 1 per "stadia duodecies mille" significantur omnia bona et vera istius Ecclesiae; quod "duodecim millia" significent similia cum duodecim, et quod "duodecim" significent omnia bona et vera, et dicantur de Ecclesia, videatur supra (348). Per "stadia" significantur similia quae per mensuras, et per "mensuras" significatur quale (313, 486). Quod "longitudo, latitudo et altitudo" dicantur "aequalia," est ut significetur quod omnia istius Ecclesiae essent ex bono amoris: per "longitudinem" enim significatur bonum amoris, et per "latitudinem" verum ex illo bono (906); et per "altitudinem" significatur bonum et verum simul in omni gradu, nam altitudo est a supremo ad imum, et supremum ad imum descendit per gradus, qui vocantur gradus altitudinis, in quibus sunt Caeli a supremo seu tertio ad ultimum seu primum; de his gradibus actum videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte Tertia. Quod "longitudo et latitudo et altitudo sunt aequalia" significet quod omnia sint ex bono amoris, est quia "longitudo," quae significat bonum amoris, praecedit, et "latitudo" est ei aequalis, ita sicut "longitudo," tum etiam "altitudo;" alioquin quid foret quod altitudo urbis foret duodecim millia stadiorum; sic immensum ascenderet supra nubes, imo supra atmosphaeram aeream, cujus altitudo non excedit triginta stadia; imo ascenderet immensum in aethere versus zenith. Quod per illa tria aequalia significetur quod omnia illius Ecclesiae sint ex bono amoris, patet etiam a sequentibus, nam dicitur quod "Urbs esset aurum purum simile vitro puro," (vers. 18); et quoque quod "platea urbis esset aurum purum tanquam vitrum pellucidum," (vers. 21); et per "aurum" significatur bonum amoris. Quod omnia Caeli et Ecclesiae sint ex bono amoris, et bonum amoris ex Domino, videbitur in sequente articulo.

Footnotes:

1. 879, 880 pro "878, 879"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #313

Study this Passage

  
/ 962  
  

313. "Et sedens super illo habens stateram in manu sua," significat aestimationem boni et veri, qualis illa apud hos. -Per "stateram in manu" significatur aestimatio veri et boni; omnes enim mensurae tum pondera in Verbo significant aestimationem rei de qua agitur. Quod mensurae et pondera significent talia, patet ex his apud Danielem:

Apparuit scriptura coram Belschazare Rege Babelis, cum biberet vinum ex vasis auri et argenti e Templo Hierosolymitano desumptis, Mene, Mene, Thekel, Perizin, hoc est, Numeratus, Numeratus, Appensus, Divisus; cujus interpretatio haec est; Mene, numeravit Deus Regnum tuum et finivit illud; Thekel, appensus es in trutina et deprehensus deficiens; Perez, divisum est Regnum, et datum Medo et Persae, (5:1-2, 25-28); 1

per "bibere ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani" et simul colere alios deos, significatur prophanatio boni et veri, sicut etiam per "Babelem;" per "mene" seu numerare, significatur nosse quale ejus quoad verum; per "thekel" seu appendere, significatur nosse quale ejus quoad bonum; per "perez" seu dividere, significatur dispergere. Quod quale veri et boni significetur per mensuras et per lances in Verbo, patet apud Esajam:

"Quis mensus est pugillo aquas, et Caelos spithama exaequavit, complexusque est in trientali pulverem terrae, et appendit in libra montes, et colles in lancibus," (40:12);

et in Apocalypsi:

Angelus mensus est murum sanctae Hierosolymae "centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, Angeli' (21:17).

Footnotes:

1. 25-28 pro "26, 28"

  
/ 962