From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #874

Study this Passage

  
/ 962  
  

874. (Vers. 15.) "Et si quis non inventus est in Libro vitae scriptus, conjectus est in stagnum ignis," significat quod qui non vixerunt secundum praecepta Domini in Verbo, et non crediderunt in Dominum, condemnati sint. - Quod per "Librum vitae" significetur Verbum, et per "judicari ex illo libro" significetur secundum vera Verbi, videatur supra (256, 259, 295, 303, 309, 317, 324, 330); 1 et non alius invenitur scriptus in Libro vitae, quam qui vixit secundum praecepta Domini in Verbo, et credidit in Dominum; ideo hoc intelligitur. Quod qui non vivit secundum praecepta Domini in Verbo condemnetur, docet Dominus apud Johannem:

"Si quis Mea audiverit verba, non tamen crediderit, Ego non judico illum; habet quod judicet eum, Verbum quod locutus sum, illud judicabit eum extremo die," (12:47-48).

Et quod qui non credit in Dominum condemnetur, etiam apud Johannem: "Qui credit in Filium habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eo," (3:36).

Footnotes:

1. 303 pro "302"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #317

Study this Passage

  
/ 962  
  

317. (Vers. 7.) "Et cum aperuisset sigillum quartum," significat a Domino explorationem illorum, super quos Ultimum Judicium erit, quoad status vitae eorum, ut supra (295, 302) 1 , cum discrimine de quo sequitur.

Footnotes:

1. 295, 302 pro "296, 303"

  
/ 962