From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #856

Study this Passage

  
/ 962  
  

856.(ac 857). (Vers. 7.) "Et quando consummati sunt mille anni, solvetur Satanas e carcere Suo," significat quod postquam a Domino in Caelum sublati sunt qui in inferiore terra hactenus reconditi et custoditi fuerunt, et per illos Novum Caelum Christianum adauctum est, omnes illi qui falsa fidei apud se confirmaverunt, emitterentur. -"Quando consummati sunt mille anni significat postquam a Domino in Caelum sublati sunt qui hactenus in inferiore terra reconditi et custoditi fuerunt; quod hoc per "quando consummati sunt mille anni" significetur, est quia de salvatione illorum qui coluerunt Dominum et qui vixerunt secundum praecepta Ipsius, in versibus 4-6, qui praecedunt, solum agitur, et hoc spatium temporis intelligitur per "mille annos." Quod sint qui sublati sunt ex inferiore terra, quidem non dicitur, sed usque patet ex capite 6:9-11, ubi visi sunt "sub Altari," et "sub Altari" est in inferiore terra; quare etiam hic vocantur "sacerdotes Dei et Christi," (vers. 6; videatur supra (854). 1 Quod per illos Novum Caelum Christianum adauctum sit, hic nec dicitur; usque tamen hoc patet ex 14, ubi de Novo Caelo Christiano agitur, ut videri potest ab explicatis ibi (imprimis 612, 613, 626, 631, 647, 659, 661). Quod per "solvetur Satanas e carcere suo" significetur quod qui in sola Fide quoad doctrinam se confirmaverunt, emitterentur, est quia "Draco" hic vocatur "Satanas," et non simul "Diabolus," ut supra (vers. 2); et per "Draconem" ut "Diabolum" intelliguntur qui in malis vitae fuerunt, et per "Draconem" ut "Satanam" intelliguntur qui in falsis fidei (841); at qualis unus et qualis alter in sequenti articulo videbitur.

Footnotes:

1. 854 pro "846"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #841

Study this Passage

  
/ 962  
  

841. (Vers. 2.) "Et comprehendit Draconem Serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas," significat quod detenti sint qui per "Draconem" intelliguntur, qui quia sensualiter et non spiritualiter de rebus fidei cogitant, dicuntur "Serpens antiquus," et quia in malis quoad vitam sunt, dicuntur "Diabolus," et quia in falsis quoad doctrinam sunt, dicuntur "Satanas." - Quinam sunt qui per "Draconem" intelliguntur, videatur supra (537); quod hic et ibi appelletur "Serpens antiquus, Diabolus et Satanas," est quia "serpens" significat illos qui sensualiter et non spiritualiter cogitant (455, 550), "Diabolus" illos qui in malis quoad vitam sunt, ac "Satanas" illos qui in falsis quoad doctrinam sunt (97, 550). Omnes enim illi qui non immediate adeunt Dominum, de rebus Ecclesiae cogitant sensualiter, et non possunt spiritualiter; est enim Dominus ipsa Lux (796, 797); 1 quare qui Dominum non immediate adeunt, non possunt ex luce spirituali, quae est lux Caeli, cogitare, sed ex luce naturali separata a luce spirituali, quod est cogitare sensualiter; inde est quod illi dicantur "Serpens antiquus." Illi qui non adeunt immediate Dominum, nec fugiunt mala ut peccata, manent in peccatis; inde est quod Draco dicatur "Diabolus;" et quia iidem in falsis quoad doctrinam sunt, inde est quod Draco dicatur "Satanas."

Footnotes:

1. 797 pro "799"

  
/ 962