From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #816

Study this Passage

  
/ 962  
  

816. (Vers. 9.) "Et dicit mihi, Scribe, Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt," significat unum Angelum e Caelo missum ad Johannem, et loquentem cum illo de Nova Ecclesia Domini, et dicentem, quod daretur scire in terris quod vita aeterna sit illis qui recipiunt illa quae istius Ecclesiae sunt. - Quod fuerit unus Angelus missus e Caelo ad Johannem, qui haec locutus est ad illum, constare potest a sequente versu, quod Johannes prociderit ad pedes ejus ad adorandum illum, et quod Angelus responderit quod conservus ejus esset, ideo quod non ille sed Deus adorandus esset. Quod priora, quae Johannes audivit, fuerint ex ipso Caelo, et per multos angelos simul loquentes a Domino, patet manifeste a versibus praecedentibus (5-7), ubi dicitur, quod "vox e Throno exiverit," et quod audita sit "vox tanquam turbae multae, et tanquam aquarum multarum, et tanquam tonitruum vehementium," ac dicentium "gaudeamus et exultemus;" haec in plurali, nunc autem in singulari, ita ab uno Angelo misso ad illum. Sed dicam quomodo fit, cum angeli loquuntur cum homine. Nusquam loquuntur cum illo e Caelo; sed vox quae inde auditur, est a Domino per Caelum. At cum datur angelis loqui cum homine, mittunt e societate sua unum, qui prope hominem sit, et per illum loquuntur cum homine. Ille qui mittitur, est subjectum plurium: et hic est qui cum Johanne nunc locutus est. Hoc factum est, ut annuntiaretur in terris quod universum Caelum agnoscat Solum Dominum pro Deo Caeli, et quod Ipse Solus adorandus sit; tum quod Nova Ecclesia in terris a Domino instauranda sit, sicut instaurata est in Caelis; nam Ecclesia primum instauratur in Caelis a Domino, et dein per Caelos in terris: hoc arcanum est in his. Nunc ad explicationem: "Scribe" significat ut mandet hoc posteritati in recordationem (39, 63, 639), hic ut det scire illa, hoc intelligitur per "scribe:" "beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt," significat quod vita aeterna sit illis qui recipiunt illa quae Novae Ecclesiae sunt; "beati" dicuntur illi quibus vita aeterna est (639); per "nuptias Agni" significatur Nova Ecclesia, quae in conjunctione cum Domino est, ut supra (812); per "vocatos" intelliguntur omnes qui recipiunt (744); sunt quidem omnes vocati, sed qui non recipiunt illi rejiciunt vocationem. Quod dicatur "Caenam nuptiarum Agni," est quia hoc fit in statu ultimo Ecclesiae, qui vocatur vespera, et in vesperis fiunt caenae; status autem primus Ecclesiae Novae vocatur mane; in vespera vocatur homo ad Ecclesiam, et cum vocati adsunt, fit mane. Quod status ultimus Ecclesiae dicatur vespera et nox, et status primus ejus diluculum et mane, videatur supra (151). Et quia ultimum tempus Ecclesiae Judaicae fuit, ita vespera, quando Dominus abivit Hierosolymam ut pateretur, ideo tunc Dominus caenavit cum discipulis, et instituit Eucharistiam; unde est quod dicatur Sacra Caena: per quam etiam fit conjunctio Domini cum homine Ecclesiae, seu nuptiae, si homo, postquam paenitentiam egerat, Ipsum directe adit; sin aliter, fit praesentia et non conjunctio. Ex his constare potest, quid per "caenam" et "caenare" significatur alibi in Verbo.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #639

Study this Passage

  
/ 962  
  

639. (Vers. 13.) "Et audivi vocem e Caelo dicentem mihi, Scribe, Beati mortui in Domino morientes a nunc," significat praedictionem a Domino de statu illorum post mortem qui e Nova Ecclesia Ipsius erunt, quae est, quod illis qui tentationes patiuntur propter fidem in Dominum et vitam secundum praecepta Ipsius, vita et felicitas aeterna sit.--Per "audire vocem e Caelo dicentem" significatur praedictio a Domino; quod sit de statu illorum post mortem qui e Nova Ecclesia Ipsius erunt, est quia de illo statu in hoc versu agitur; per "morientes a nunc" significatur status eorum post mortem; "scribe," significat ut sit in recordationem posteritati (39, 63); per "beatos" significantur illi quibus vita et felicitas aeterna est, quoniam hi beati sunt; per "mortuos" significantur qui afflixerunt animam suam, crucifixerunt carnem suam, et tentationes passi sunt; quod hi intelligantur hic per "mortuos" videbitur infra; quod illis vita et felicitas aeterna sit, qui tentationes passi sunt propter fidem in Dominum et propter vitam secundum praecepta Ipsius, patet a mox antecedentibus, ubi dicitur, "Hic 1 patientia sanctorum, hic custodientes mandata Dei et fidem Jesu," per quae significatur quod homo Novae Ecclesiae per tentationes exploretur qualis est quoad vitam secundum praecepta, et quoad fidem in Dominum (videatur mox supra 638); et ex sequentibus, et "requiescent ex laboribus suis," per quae significatur quod pacem habituri sint in Domino, qui tentati sunt (de quibus mox infra 640); 2 per "tentationes" hic intelliguntur tentationes spirituales, quae existunt apud illos qui fidem in Dominum habent et vivunt secundum praecepta Ipsius, dum malos spiritus apud se, qui unum agunt cum concupiscentiis eorum, abigunt. Tentationes illae significantur per "crucem" in his locis:

"Quisquis non suscipit crucem suam, et sequitur post Me, non est Me dignus," (Matthaeus 10:38);

"Jesus dixit, Si quis vult post Me venire, abneget se ipsum, tollat crucem suam, et sequatur Me," (Matthaeus 16:24; Luca 9:23-25; 14:26-27);

tum per "crucifixionem carnis" apud Paulum:

"Qui Christi sunt, carnem crucifigunt cum passionibus et concupiscentiis," (5:24).

Quod per "mortuos" significentur qui afflixerunt animam suam, crucifixerunt carnem suam, et tentationes passi sunt, est quia per illa mortificaverunt vitam priorem, et inde sicut mortui facti sunt coram mundo; nam dixit Dominus,

"Nisi granum tritici in terram cadens Moriatur, id solum manet; si vero Moriatur, multum fructum fert," (Johannes 12:24).

Nec alii per "mortuos" intelliguntur apud Johannem:

Jesus dixit, "Sicut Pater suscitat Mortuos et vivificat, ita Filius quos vult vivificat," (5:21);

Apud eundem, Jesus dixit quod "Veniet hora, quando Mortui audient vocem Filii Dei, et vivent," (5:25);

et quoque per Resurrectionem Mortuorum, (Luca 14:14; 3 Apocalypsis 20:5, 12-13; 4 et alibi), (106);

et apud Davidem:

"Pretiosa in oculis Jehovae Mors Sanctorum Ipsius," (Psalm. 116:15).

Jesus etiam dixit,

"Quisquis perdiderit animam suam propter Me, inveniet eam," (Matthaeus 10:39; 16:25; Luca 9:24-25; 17:33; Johannes 12:25).

Footnotes:

1. Hic pro "Haec"

2. 640 pro "641"

3. xiv. pro "iv."

4. xx. pro "xix."

  
/ 962