From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #816

Study this Passage

  
/ 962  
  

816. (Vers. 9.) "Et dicit mihi, Scribe, Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt," significat unum Angelum e Caelo missum ad Johannem, et loquentem cum illo de Nova Ecclesia Domini, et dicentem, quod daretur scire in terris quod vita aeterna sit illis qui recipiunt illa quae istius Ecclesiae sunt. - Quod fuerit unus Angelus missus e Caelo ad Johannem, qui haec locutus est ad illum, constare potest a sequente versu, quod Johannes prociderit ad pedes ejus ad adorandum illum, et quod Angelus responderit quod conservus ejus esset, ideo quod non ille sed Deus adorandus esset. Quod priora, quae Johannes audivit, fuerint ex ipso Caelo, et per multos angelos simul loquentes a Domino, patet manifeste a versibus praecedentibus (5-7), ubi dicitur, quod "vox e Throno exiverit," et quod audita sit "vox tanquam turbae multae, et tanquam aquarum multarum, et tanquam tonitruum vehementium," ac dicentium "gaudeamus et exultemus;" haec in plurali, nunc autem in singulari, ita ab uno Angelo misso ad illum. Sed dicam quomodo fit, cum angeli loquuntur cum homine. Nusquam loquuntur cum illo e Caelo; sed vox quae inde auditur, est a Domino per Caelum. At cum datur angelis loqui cum homine, mittunt e societate sua unum, qui prope hominem sit, et per illum loquuntur cum homine. Ille qui mittitur, est subjectum plurium: et hic est qui cum Johanne nunc locutus est. Hoc factum est, ut annuntiaretur in terris quod universum Caelum agnoscat Solum Dominum pro Deo Caeli, et quod Ipse Solus adorandus sit; tum quod Nova Ecclesia in terris a Domino instauranda sit, sicut instaurata est in Caelis; nam Ecclesia primum instauratur in Caelis a Domino, et dein per Caelos in terris: hoc arcanum est in his. Nunc ad explicationem: "Scribe" significat ut mandet hoc posteritati in recordationem (39, 63, 639), hic ut det scire illa, hoc intelligitur per "scribe:" "beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt," significat quod vita aeterna sit illis qui recipiunt illa quae Novae Ecclesiae sunt; "beati" dicuntur illi quibus vita aeterna est (639); per "nuptias Agni" significatur Nova Ecclesia, quae in conjunctione cum Domino est, ut supra (812); per "vocatos" intelliguntur omnes qui recipiunt (744); sunt quidem omnes vocati, sed qui non recipiunt illi rejiciunt vocationem. Quod dicatur "Caenam nuptiarum Agni," est quia hoc fit in statu ultimo Ecclesiae, qui vocatur vespera, et in vesperis fiunt caenae; status autem primus Ecclesiae Novae vocatur mane; in vespera vocatur homo ad Ecclesiam, et cum vocati adsunt, fit mane. Quod status ultimus Ecclesiae dicatur vespera et nox, et status primus ejus diluculum et mane, videatur supra (151). Et quia ultimum tempus Ecclesiae Judaicae fuit, ita vespera, quando Dominus abivit Hierosolymam ut pateretur, ideo tunc Dominus caenavit cum discipulis, et instituit Eucharistiam; unde est quod dicatur Sacra Caena: per quam etiam fit conjunctio Domini cum homine Ecclesiae, seu nuptiae, si homo, postquam paenitentiam egerat, Ipsum directe adit; sin aliter, fit praesentia et non conjunctio. Ex his constare potest, quid per "caenam" et "caenare" significatur alibi in Verbo.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #39

Study this Passage

  
/ 962  
  

39. "Quod vides, scribe in Libro." - Quod significet ut revelata sint posteritati, patet absque explicatione

  
/ 962