From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #814

Study this Passage

  
/ 962  
  

814. (Vers. 8.) "Et datum illi ut amiceretur byssino mundo at splendido," significat quod illi qui e Nova Ecclesia Domini erunt, instruentur in veris genuinis et puris per Verbum a Domino. - Per "datum illi" intelligitur Uxori, per quam significatur Nova Ecclesia Domini, quae est Nova Hierosolyma, ut mox supra (812); per "amiciri significatur instrui in veris, quia per "vestes" significantur vera (166), et per "vestes albas" genuina vera (212); per "byssinum mundum et splendidum" significatur nitens ex bono et purum ex veris; et quia non aliunde datur purum verum quam per Verbum ex Domino, ideo etiam hoc significatur. "Mundum et splendidum" dicitur, quia "mundum" significat id quod immune est a malo, ita quod nitet ex bono, et "splendidum" significat id quod immune est a falso, ita purum ex vero. Per "byssum" seu "byssinum" significatur genuinum Verum, etiam in sequentibus locis:

Hierosolyma, "vestivi te acupicto, accinxi te Bysso, et obtexi te serico; sic ornata auro et argento et vestis tua Byssus et sericum," (Ezechiel 16:10, 13);

"Byssus in acupictura ex Aegypto, fuit expansio tua," (Ezechiel 27:7);

haec de Tyro, per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni.

"Exercitus in Caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti Byssino albo et mundo," (Apocalypsis 19:14). 1

Quod Joseph vestitus sit vestibus Byssi a Pharaone, (Genesis 41:42),

simile significat. Verum ex Verbo apud illos, tametsi non in illis, significatur per Byssinum apud Babylonem, (Apocalypsis 18:12, 16);

Et apud Divitem, (Luca 16:19).

Byssinum etiam vocatur "xylinum;" quare per id etiam significatur genuinum Verum in his apud Mosen:

"Pro Aharone tesselabis tunicam xylini: et facies cidarim xylini," (Exodus 28:39);

"Fecerunt tunicas xylini pro Aharone et Filiis ejus," (Exodus 39:27);

"Habitaculum facies xylinum intertextum, et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum," (Exodus 26:1; 36:8);

"Facies tapetes pro atrio ex xylino intertexto," (Exodus 27:9, 18; 38:9);

Etiam "velum atrii cum xylino intertexto," (Exodus 38:18).

Footnotes:

1. 14 pro "13"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #212

Study this Passage

  
/ 962  
  

212. "Et vestimenta alba ut induaris," significat ut comparent sibi genuina vera sapientiae. - Quod "vestimenta" Significent vera induentia bonum, videatur supra (166), et quod "album" dicatur de veris (167); inde "vestimenta alba" significant genuina vera sapientiae; et hoc, quia "aurum purificatum igne" significat bonum amoris caelestis, et hujus amoris vera sunt vera genuina sapientiae.

  
/ 962