From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #79

Study this Passage

  
/ 962  
  

79. "Et exploraveris dicentes se esse Apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces," significat quod scrutentur illa quae in Ecclesia dicuntur esse bona et vera, quae tamen sunt mala et falsa. - Quod haec significentur, non videri potest nisi per Sensum spiritualem, et nisi inde sciatur quid intelligitur per "Apostolos" et per "Mendaces;" per "Apostolos" non intelliguntur Apostoli, sed omnes qui docent bona et vera Ecclesiae, et in sensu abstracto ipsa bona et vera Doctrinae ejus. Quod non Apostoli intelligantur per "Apostolos," patet clare ab hoc ad illos:

"Quando sedebit Filius Hominis super Throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim Thronis judicantes duodecim Tribus Israelis," (Matthaeus 19:28; Luca 22:30);

quis non videt, quod Apostoli non aliquem judicaturi sint, et quod nec possint, minus duodecim Tribus Israelis, sed quod solus Dominus secundum bona et vera doctrinae Ecclesiae ex Verbo. Tum etiam ex his:

"Murus urbis" Novae Hierosolymae "habebat fundamenta duodecim, et in illis nomina duodecim Apostolorum Agni," (Apocalypsis 21:14);

quoniam per "Novam Hierosolymam" significatur Nova Ecclesia (880, 881), et per "fundamenta" ejus omnia bona et vera doctrinae ejus (902. seq.). Et quoque ex his:

"Exulta Caelum, ac sancti Apostoli et Prophetae," (Apocalypsis 18:20);

quid exultatio Apostolorum et Prophetarum, nisi per illos intelligantur omnes qui in bonis et veris doctrinae in Ecclesia sunt. Per discipulos Domini intelliguntur qui a Domino instruuntur in bonis et veris doctrinae; at per Apostolos, qui postquam instructi sunt, illa docent, nam dicitur:

Jesus emisit duodecim Discipulos Suos praedicare Regnum Dei, et reversi Apostoli narraverunt Ipsi quaecunque fecerunt, (Luca 9:1-2, 10; Marcus 6:7, 30).

Quod per "Mendaces" intelligantur illi qui in falsis sunt, et abstracte ipsa falsa, constare potest ex permultis locis in Verbo, ubi "Mentientes" et "Mendacia" nominantur, quae si adducerentur implerent paginas; Mendacia in spirituali Sensu nec aliud sunt quam falsa. Ex his nunc constare potest, quod per "Exploraveris dicentes Se esse Apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces," significetur quod scrutentur illa quae in Ecclesia dicuntur esse bona et Vera, quae tamen sunt mala et falsa.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #880

Study this Passage

  
/ 962  
  

880. Quod per "Hierosolymam" in Verbo intelligatur Ecclesia, est quia ibi in Terra Canaane, et non alibi, Templum erat, Altare erat, sacrificia fiebant, ita ipse cultus Divinus; quare etiam tria festa quotannis ibi celebrabantur, et ad illa omnis masculus totius terrae mandatus est venire: ex eo est quod per "Hierosolymam" significetur Ecclesia quoad cultum, et inde quoque Ecclesia quoad doctrinam, nam cultus praescribitur in doctrina et fit secundum illam: tum quia Dominus in Hierosolyma fuit, et docuit in Suo Templo, et postea ibi glorificavit Humanum Suum. Quod per "Hierosolymam" intelligatur Ecclesia quoad doctrinam et inde cultum, ex pluribus locis in Verbo patet, ut ex his. apud Esajam:

"Propter Sionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor Justitia ejus, et Salus ejus sicut lampas ardeat: tunc videbunt Gentes Justitiam tuam, et omnes Reges Gloriam tuam: et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit; et eris corona decoris in manu Dei tui: beneplacebit Jehovah in te, et terra tua maritabitur. Ecce Salus tua veniet, ecce merces Ipsius cum Ipso: et vocabunt illos, Populus sanctitatis, Redempti Jehovae: et tu vocaberis quaesita urbs, non deserta," (62:1-4, 11-12).

Agitur in toto illo capite de Adventu Domini, et de nova ab Ipso instauranda Ecclesia. Nova haec Ecclesia est, quae intelligitur per "Hierosolymam," cui vocabitur nomen novum quod os Jehovae enuntiabit, quaeque erit corona decoris in manu Jehovae, et cidaris regni in manu Dei, in qua Jehovah beneplacebit, et quae vocabitur urbs quaesita et non deserta. Per haec non potest intelligi Hierosolyma, in qua, cum Dominus in mundum venit, fuerunt Judaei; nam illa erat in omni contrario; quae potius vocanda erat Sodoma (Ut quoque vocatur Apocalypsis 11:8; Esaias 3:9; Jeremias 23:14; Ezechiel 16:46, 48).

Alibi apud Esajam:

"Ecce Ego creans Caelum novum et Terram novam; non commemorabuntur priora: laetamini et exultate in aeternitates, quae Ego creans. Ecce Ego creaturus Hierosolymam exultationem, et populum ejus laetitiam, ut exultem super Hierosolyma, et laeter super populo Meo. Tunc lupus et agnus pascent simul: non malum facient in toto monte sanctitatis Meae," (65:17-19, 25);

etiam in hoc capite agitur de Adventu Domini, et de Ecclesia ab Ipso instauranda, quae non instaurata est apud illos qui in Hierosolyma, sed apud illos qui extra illam erant; quare haec Ecclesia intelligitur per "Hierosolymam" quae erit Domino "exultatio," et cujus populus erit Ipsi "laetitia;" tum ubi "lupus et agnus pascent simul," et ubi "non malum facient." Hic quoque dicitur quemadmodum in Apocalypsi, quod Dominus "creaturus Caelum novum et Terram novam," et quoque quod "creaturus sit Hierosolymam," per quae similia significantur. Alibi apud Esajam:

"Excitare, excitare, indue robur tuum Zion; indue vestes decoris tui Hierosolyma, urbs sanctitatis; quia non addet ut in te veniat amplius praeputiatus et immundus: excute te e pulvere, surge, sede Hierosolyma. Cognoscet populus Nomen Meum in die illo, nam Ego Ille Qui loquor, ecce Me: consolatus est Jehovah populum Suum, redemit Hierosolymam," (52:1-2, 6, 9);

etiam in eo capite agitur de Adventu Domini, et de Ecclesia ab Ipso instauranda; quare per "Hierosolymam," in quam "non amplius veniet praeputiatus et immundus," et quam "Dominus redimet," intelligitur Ecclesia; et per "Hierosolymam Urbem sanctitatis," Ecclesia quoad doctrinam a Domino et de Domino. apud Zephaniam:

"Jubila filia Zionis, laetare ex omni corde filia Hierosolymae; Rex Israelis in medio tui, ne time malum amplius; laetabitur super te cum gaudio, acquiescet in amore tuo, exultabit super te cum jubilo; dabo vos in nomen et laudem omnibus populis terrae," (3:14-15, 17, 20); 1

similiter hic de Domino et de Ecclesia ab Ipso, super qua "Rex Israelis," Qui est Dominus, "laetabitur cum gaudio, exultabit cum jubilo," et in Cujus amore "requiescet," et Qui dabit illos "in nomen et laudem omnibus populis terrae." apud Esajam:

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus et Formator tuus; dicens Hierosolymae, Habitaberis, et urbibus Jehudae, Aedificabimini," (44:24, 26).

Et apud Danielem:

"Scito et percipito, ab exitu Verbi usque ad restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Principem, Septimanae Septem," (9:25); 2

quod per "Hierosolymam" etiam hic intelligatur Ecclesia, patet, quoniam haec a Domino restituebatur et aedificabatur, non autem Hierosolyma sedes Judaeorum. Per "Hierosolymam" intelligitur Ecclesia a Domino etiam in sequentibus locis. apud Sachariam:

"Sic dixit Jehovah, Revertar ad Zionem, et habitabo in medio Hierosolymae; unde vocabitur Hierosolyma, Urbs veritatis, et Mons Jehovae Zebaoth, Mons sanctitatis," (8:3, 20-23);

apud Joelem:

"Tunc cognoscetis quod Ego Jehovah Deus vester, habitans in Zione, Monte sanctitatis, et erit Hierosolyma sanctitas; et fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, et Hierosolyma sedebit in generationem et generationem," (4:17-21 (B.A. 3:17-18, 20);

apud Esajam:

"In die illo erit germen Jehovae in decus et in gloriam; et fiet, relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur: omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma," (4:2-3);

apud Micham:

"In extremitate dierum erit Mons domus Jehovae constitutus in caput montium; nam e Zione exibit doctrina, et Verbum Jehovae ex Hierosolyma; ad te veniet regnum prius, regnum filiae Hierosolymae," (4:1-2, 8);

apud Jeremiam:

"In tempore illo vocabunt Hierosolymam Thronum Jehovae, et congregabuntur omnes gentes ob Nomen Jehovae Hierosolymam; neque ibunt amplius post confirmationem cordis sui mali," (3:17);

apud Esajam:

"Specta Zionem, Urbem festi stati nostri: oculi tui videant Hierosolymam, Habitaculum tranquillum, Tabernaculum quod non dissipabitur; non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et omnes funes ejus non avellentur," (33:20).

(Praeter etiam alibi, ut 24:23; 37:32; 66:10-14; Sacharias 12:3, 6, 8-10; 14:8, 11-12, 21; Malachias 3:2, 4; Psalm. 122:1-7; Psalm. 137:5-7) 3

Quod per "Hierosolymam" in illis locis intelligatur Ecclesia quae a Domino instauranda erat, et non Hierosolyma in Terra Canaane a Judaeis habitata, constare etiam potest a locis in Verbo, ubi de hac dicitur, quod prorsus deperdita sit, et quod destruenda (Ut Jeremias 5:1; 6:6-7; 7:17-18, seq.; 8:6-8, seq. 9:10-11, 13, seq.; 13:9-10, 14; 14:16; Threni 1:8-9, 17; Ezechiel 4; 5:9 ad fin.; 12:18-19; 15:6-8; 16:1-63; 23:1-49; Matthaeus 23:37-38; Luca 19:41-44; 21:20-22; 23:28-30; et multis aliis in locis).

Footnotes:

1. 14, 15, 17, 20 pro "14, 15, 17, 17, 20"

2. ix. pro "x."

3. 5-7 pro "4, 5, 6"

  
/ 962