From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #776

Study this Passage

  
/ 962  
  

776. Qui non scit quid per "aurum," "argentum," "lapidem pretiosum," "margaritam," "byssum," "purpuram," "sericum," "coccinum," "lignum thyinum," "vas eburneum," "lignum pretiosum," "aes," "ferrum," "marmor" et "vas," significatur, potest mirari quod talia enumerata sint, et opinari quod modo sint cumulatae voces ad exaltationem rei; sed ab explicatis constare potest, quod non unica vox sit vana, et quod per illa describatur plene, quod non illis qui confirmaverunt se in dogmatibus Religiosi istius sit unicum verum, et si non unicum verum non est unicum bonum, quod est bonum Ecclesiae.

Locutus sum cum illis qui in Religioso illo se confirmaverunt, etiam cum aliquibus qui in Concilio Niceno, Lateranensi et Tridentino, Legati fuerunt, qui principio crediderunt quod quae decreverant purae et sanctae Veritates essent; sed post instructionem, et tunc datam e Caelo illustrationem, confessi sunt quod ne unum verum videant; at quia se in illis tunc prae aliis confirmaverunt, post illustrationem, quam ipsi exstinxerunt, ad fidem suam priorem redierunt. Imprimis crediderunt, quod illa quae de Baptismo et Justificatione sanciverunt, essent Veritates; sed usque dum in illustratione erant, viderunt et ex visu illustrato confessi sunt, quod peccatum originale non sit alicui ex Adamo, sed a propriis parentibus successive, et quod non id in Baptismo per imputationem et applicationem meriti Domini tollatur; tum quod imputatio et applicatio meriti Domini sit figmentum humanum, quia impossibile; et quod nusquam alicui lactenti infundatur fides, quia fides est cogitantis. Viderunt usque quod Baptismus sit sanctus et sacramentum, quia in Signum et in Memoriale quod homo possit regenerari a Domino per vera ex Verbo, in Signum pro Caelo, et in Memoriale pro homine; et quod homo per illum introducatur in Ecclesiam, sicut filii Israelis per transitum Jordanis in Terram Canaanem, et sicut habitatores Hierosolymae ad receptionem Domini per Baptismum Johannis; nam absque illo signo in Caelo coram angelis, non potuerunt Judaei subsistere et vivere veniente Jehovah, hoc est, Domino in carnem. Similia his fuerunt quae de Justificatione sanciverunt.

Quod Imputatio meriti Domini non sit, nec detur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 18. Et quod malum haereditarium, quod vocatur peccatum originale, non sit ab Adamo sed a parentibus successive, in Sapientia Angelica de Divina Providentia 277. Quid "Adamus" in Verbo, 241 ibi.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #241

Study this Passage

  
/ 340  
  

241. I. Quod sapientissimi hominum, 1 Adamus et ejus 2 Uxor, se passi sint a serpente seduci, et quod Deus hoc per Divinam suam Providentiam non averterit, est quia per Adamum et ejus uxorem non intelliguntur omnium primi homines in hoc Mundo creati, sed homines Antiquissimae Ecclesiae, quorum nova Creatio seu regeneratio ita descripta est; ipsa nova Creatio seu Regeneratio illorum in Capite Primo [Geneseos] per Creationem Coeli et Terrae; sapientia ac intelligentia illorum per hortum Edenis; ac finis illius Ecclesiae per esum ex arbore scientiae: Verbum enim in sinu suo est spirituale, continens arcana Divinae Sapientiae, ac ut illa contineantur, conscriptum est per meras correspondentias et repraesentationes. Ex quibus patet, quod illius Ecclesiae homines, qui principio fuerunt sapientissimi, et in fine ex fastu propriae intelligentiae pessimi, non seducti sint ab aliquo serpente, sed ab amore sui, qui ibi est caput serpentis, quod Semen mulieris, hoc est, Dominus, proculcaturus est.

[2] Quis non potest ex ratione videre, quod alia, quam quae historice ibi in litera memorata sunt, intelligantur: quis enim potest comprehendere, quod creatio mundi potuerit talis esse, sicut ibi describitur, quare etiam sudant eruditi in explicatione illorum, quae in Primo 3 Capite sunt, fatentes tandem quod non intelligant; tum quod in horto seu paradiso illorum positae fuerint binae Arbores, una vitae et una scientiae, et haec in offendiculum: ut et, quod ex solo esu 4 hujus arboris in tantum praevaricati sint, ut non solum illi, sed etiam universum genus humanum, posteritas illorum, damnationi obnoxii fierent: porro, quod aliquis serpens potuisset illos seducere, praeter alia ibi, ut quod uxor creata sit ex costa mariti; quod nuditatem suam agnoverint post lapsum, ac velaverint illam foliis ficus, et quod datae illis sint tunicae pellis ad velandum corpus; et quod positi sint cherubi cum ense flammante ad custodiendum viam ad arborem vitae.

[3] Haec omnia sunt repraesentativa, per quae describitur Antiquissimae Ecclesiae instauratio, 5 status et ejus mutatio, et demum destructio: arcana omnium illorum, quae in sensu spirituali, qui est in singulis ibi, continentur, explicata videantur in ARCANIS COELESTIBUS super Genesin et Exodum Londini editis: ex quibus etiam constare potest, quod per Arborem vitae ibi intelligatur Dominus quoad Divinam Ipsius Providentiam, et quod per Arborem scientiae intelligatur homo quoad propriam prudentiam.

Footnotes:

1. Prima editio: bominum,

2. Prima editio: ejus

3. Prima editio: Ptimo

4. Prima editio: efu

5. Prima editio: instrauratio,

  
/ 340