From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #740

Study this Passage

  
/ 962  
  

740. (Vers. 12.) "Et decem Cornua (,quae vidisti,) decem Reges sunt, qui regnum nondum acceperunt," significat Verbum quoad potentiam ex Divinis veris apud illos qui in regno Galliae sunt, et non ita sub jugo Dominii Papalis sunt, apud quos tamen nondum Ecclesia ita separata a Religioso Catholico Romano facta est. - Quod haec de illis in Galliae regno dicta sint, constare potest ex serie rerum in Sensu spirituali; agitur enim nunc de receptione Verbi ab illis qui in Christiano orbe sunt; de receptione Verbi et inde statu Ecclesiae apud Romano Catholicos (vers. 9-11); de receptione Verbi et inde statu Ecclesiae apud illos qui Religioso isti nisi solum quoad externa addicti sunt, qui sunt in regno Galliae imprimis (12-14); de reliquis qui quidem Religiosum illud profitentur sed usque in variis dissentiunt (vers. 15) et de Protestantibus seu Reformatis, qui a Religioso illo plane recesserunt (vers. 16, 17). Sed quod de his et illis hic agatur, prorsus non sciri potest nisi sciatur quod per "Bestiam coccineam" intelligatur Verbum, et quod Ecclesia sit secundum receptionem Verbi. Quod per "Bestiam coccineam" intelligatur Verbum, videatur supra (723); et quod Ecclesia sit Ecclesia ex Verbo et secundum intellectum ejus, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (76-79). Per "cornua," hic "cornua Bestiae," significatur potentia Verbi; et per "decem cornua" multa potentia, hic Divina potentia, quia est Domini per Verbum. Quod "cornua" significent potentiam, et "decem cornua" multam potentiam, videatur supra (270, 539, 724) quod per "reges" significentur illi qui in Divinis veris ex Verbo sunt, et abstracte Divina Vera ibi (20, 664, 704), et quod per "decem" non intelligantur decem, sed multi ac multa (101). Per "regnum" significatur Ecclesia ex Verbo, quia per "reges" significantur qui in Divinis Veris ex Verbo sunt, et abstracte Divina Vera ibi; inde per "regnum nondum acceperunt" significatur apud quos nondum Ecclesia ita separata a Religioso Catholico Romano facta est. Ex his videri potest, quod per "decem cornua decem Reges sunt, qui regnum nondum acceperunt,"significetur Verbum, quoad potentiam ex Divinis Veris, apud illos qui in Regno Galliae sunt, et alicubi alibi, etiam qui Jansenistae vocantur, et non ita sub jugo Dominii papalis sunt; apud quos tamen nondum Ecclesia ita separata a Religioso Catholico Romano facta est. Dicitur Ecclesia apud illos in Regno Galliae nondum separata a Religioso Catholico Romano, quia cohaeret cum illo in externis, sed non ita in internis. Externa sunt formalia ac interna sunt essentialia. Quod adhuc ibi cohaereant, est quia tot ibi monasteria sunt, et quia sacerdotia ibi sub jure Pontificis sunt, et hi in omni formali sunt secundum edicta et 1 statuta papalia: et inde permulti adhuc in essentialibus Religiosi istius sunt; quare Ecclesia ibi separata nondum est. Hoc est quod significatur per quod "regnum nondum acceperint."

Footnotes:

1. et pro "est"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #704

Study this Passage

  
/ 962  
  

704. "Facientes Signa ad abeundum ad Reges terrae et totius orbis ad congregandum illos in bellum diei illius magni Dei Omnipotentis" significat contestationes quod falsa eorum sint vera, et excitationes omnium in tota illa Ecclesia, qui in iisdem falsis sunt, ad impugnandum vera Novae Ecclesiae. - Quod "facere signa" sit testificari et quoque contestari quod verum sit, videatur supra (598, 599), hic quod falsa eorum sint vera; per "reges terrae et totius orbis" significantur qui principaliter in falsis ex malo sunt, hic omnes qui in iisdem falsis sunt in tota Ecclesia; per "reges" enim significantur qui in veris ex bono sunt, et in opposito sensu qui in falsis ex malo (483); per "terram" significatur Ecclesia (285) similiter per "orbem (551); per "abire ad congregandum illos in bellum" significatur excitare illos ad pugnam, seu ad impugnandum; per "bellum" enim significatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum et veri contra falsum (500, 586); quod sit ad impugnandum vera Novae Ecclesiae, est quia dicitur "diei magni Dei Omnipotentis," et per diem illum significatur Adventus Domini, et tunc Nova Ecclesia; quod hoc per "diem magnum" ibi significetur, infra videbitur. Dicitur quod "spiritus daemonum" id facturi sint, quia per illos significantur cupiditates falsificandi vera, et ratiocinandi ex falsis, de quo mox supra (703). Ex his patet, quod per "spiritus daemonum facientes signa ad abeundum ad reges terrae et totius orbis ad congregandum illos in bellum diei illius magni Dei Omnipotentis," significentur contestationes ab illis qui intelliguntur per "Draconem," "Bestiam" et Pseudoprophetam," de quibus supra (701, 702), quod falsa eorum sint vera, et excitationes omnium in tota Ecclesia qui in iisdem falsis sunt, ad impugnandum vera Novae Ecclesiae. Quod per "diem magnum Dei Omnipotentis" significatur Adventus Domini, et tunc Nova Ecclesia, constat ex multis locis in Verbo, ut ex his:

"In Die illo exaltabitur Jehovah Solus," (Esaias 2:11);

"In Die illo Israel innitetur Jehovae, Sancto Israelis, in Veritate," (Esaias 10:20);

"In Die illo Radicem Jischaji gentes quaerent, et erit quies Ipsi gloria," (Esaias 11:10-11);

"In Die illo respicient oculi ad Sanctum Israelis," (Esaias 17:7, 9);

"In Die illo dicent, Ecce Deus noster Hic, Quem exspectavimus ut liberet nos," (Esaias 25:9);

"Cognoscet populus Meus Nomen Meum, et in Die illo, Ego Ille Qui loquens: ecce Me," (Esaias 52:6);

"Heu Magnus Dies Jehovae, et non erit sicut ille," (Jeremias 30:7; 1

"Ecce Dies venientes, quibus pangam Foedus novum, et quibus aedificabitur Civitas Jehovae," (Jeremias 31:27, 31, 38);

"In Diebus illis germinare faciam Davidi Germen justum," (Jeremias 33:15); 2

"Non stabunt in bello Diei Jehovae," (Ezechiel 13:5);

"In Die illo surget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui. 3 In Die illo eripietur omnis qui invenietur scriptus in Libro," (Daniel 12:(1));

"In Die illo vocabis, Marite mi. In Die illo feriam illis foedus. In Die illo exaudiam," (Hoschea 2:16, 18, 21);

"Ecce Ego mitto Eliam antequam venit Dies Jehovae magnus," (Malachias 3:23 (B.A. 4:5));

"In Dic illo servabit Jehovah sicut gregem populum Suum," (Sacharias 9:16);

"In Die illo proteget Jehovah habitatores Hierosolymae," (Sacharias 12:8); 4

"Ecce Dies Jehovae venit. Dies unus qui notus erit Jehovae. In Die illo erit Jehovah unus, et Nomen Ipsius unum. In Die illo erit tumultuatio magna. In Die illo erit super tintinnabulis equorum, Sanctitas Jehovae," (Sacharias 14:1, 4, 6-7, 8, (9,) 13, 20-21).

Praeter haec loca sunt plura alia in quibus per "Diem illum" 5 intelligitur Adventus Domini, et tunc Nova Ecclesia ab Ipso (Ut in his: Esaias 4:2; 19:16, 18, 21, 24; 20:6; 6 22:20; 25:9; 7 28:5; 29:18; 30:25-26; 31:7; Jeremias 3:16-18; 23:5-7, 12, 20; 50:4, 20, 27; Ezechiel 24:26-27; 29:21; 34:11-12; 36:33; Hoschea 3:5; 6:1-2; Joel 3:2 (B.A. 2:29); 4:1, 14, 18 (B.A. 3:1, 14, 18); Obadias 1:15; Amos 9:11, 13; Micham 4:6; Habakuk 3:2, (16); Zephanias 3:11, 16, 19-20; Sacharias 2:15 (B.A. 11); Psalm. 72:7-8);

ac dies ille vocatur "Dies Jehovae"

(Joel 1:15; 2:1-2, 11; Amos 5:13, 18, 20; Zephanias 1:7, 14; 2:2-3; Sacharias 14:1; et alibi).

Quoniam Consummatio saeculi, hoc est, finis Ecclesiae veteris, est quando Adventus Domini et principium Ecclesiae Novae, ideo per "Diem Jehovae" permultis in locis etiam significatur finis prioris Ecclesiae; et dicitur quod tunc rumores, tumultus et bella; quae loca videantur collata in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (4, 5).

Footnotes:

1. 7 pro "37"

2. 15 pro "16"

3. tui pro "sui"

4. 12:8 pro "13:1"

5. Diem illum pro "Diem Jehovae"

6. 19:16, 18, 21, 24; 2:6 pro "20:6, 18, 21, 24"

7. 22:20; 25:9 pro "25:20"

  
/ 962