From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #73

Study this Passage

  
/ 962  
  

73. (Vers. 1.) "Angelo Ephesinae Ecclesiae scribe," significat ad illos et de illis, qui primario spectant vera doctrinae et non bona vitae. Supra (66) ostensum est, quod per "Septem Ecclesias" non intelligantur Septem Ecclesiae, sed Ecclesia in toto complexu, quae in Se una est, sed varia secundum receptionem; et quod varietates illae comparari possint variis membris et organis in perfecto corpore, quae tamen unum faciunt; imo quod comparari possint variis diadematibus in Corona Regis; et quod Inde sit, quod universa nova Ecclesia cum suis variis in nunc sequentibus per "Septem Ecclesias" describatur. Quod per "Ephesinam Ecclesiam" intelligantur illi in Ecclesia, qui primario spectant vera doctrinae, et non bona vitae, patet a scriptis ad illam in Sensu spirituali intellectis. Quod ad "Angelum" istius Ecclesiae scribatur, est quia per Angelum intelligitur Societas Angelica quae Ecclesiae ex talibus correspondet, ut supra (65).

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #65

Study this Passage

  
/ 962  
  

65. "Septem Stellae Angeli septem Ecclesiarum sunt," significat novam Ecclesiam in Caelis, quae est Novum Caelum. - In Caelis aeque est Ecclesia ut in terris, nam in Caelis aeque est Verbum ut in terris, suntque doctrinae ex illo, et sunt praedicationes ex illo, de quare videatur in Nova Hierosolyma de Scriptura Sacra 70-75, 104-113; illa Ecclesia est Novum Caelum, de quo in Praefatione aliquid dictum est. Quod Ecclesia in Caelis, seu Novum Caelum, intelligatur per "septem Stellas," est quia dicitur quod "septem Stellae Angeli septem Ecclesiarum" sint, et per "Angelum" significatur Societas caelestis. Apparet in Mundo spirituali Expansum stellis plenum sicut in Mundo naturali, et id apparet ex Societatibus Angelicis in Caelo; unaquaevis Societas ibi coram illis qui infra sunt, lucet ut Stella; inde sciunt ibi, in quo situ Societates Angelicae sunt. Quod "septem" non significent septem, sed, omnes qui ab Ecclesia ibi sunt, secundum receptionem cujusvis, videatur supra (10, 14, 41); ita per "Angelos septem Ecclesiarum" intelligitur universa Ecclesia in Caelis, ita Novum Caelum in toto complexu.

  
/ 962