From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #711

Study this Passage

  
/ 962  
  

711. "Et terrae motus factus est magnus, qualis non factas ex quo homines facti sunt super terra; talis terrae motus adeo magnus, significat omnium Ecclesiae quasi concussiones, paroxysmos, inversiones, detractiones e Caelo. - Quod per "terrae motus" significentur mutationes status Ecclesiae, videatur supra (331); et quia terrae motus sunt leviores et graviores (hic gravissimi, quia dicitur, quod talis terrae motus "non factus sit ex quo homines facti sunt"), patet quod per "terrae motum" hic significentur omnium Ecclesiae concussiones, paroxysmi, inversiones, detractiones e Caelo. Dicitur etiam de Dracone, qui vocatur Serpens antiquus, Diabolus et Satanas, quod "Cauda sua detraxerit e Caelo tertiam partem stellarum, et projecerit in terram," (Apocalypsis 12:4);

Similiter de Hirco caprarum, (Daniel 8:10-12).

Dicit etiam Dominus de fine hujus Ecclesiae,

"Erit tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fient," (Matthaeus 24:21).

Finis Ecclesiae describitur etiam apud Prophetas per terrae concussiones, subversiones, dejectiones, et plura quae sunt terrae motuum.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #331

Study this Passage

  
/ 962  
  

331. "Et ecce terrae motus magnus factus est," significat statum Ecclesiae apud illos prorsus immutatum, et terrorem. - Quod "terrae motus" significent status mutationes in Ecclesia, est quia "terra" significat Ecclesiam (285) et quia in mundo spirituali, dum alicubi pervertitur status Ecclesiae, et fit mutatio, existit terrae motus, et quia hic praenuntiat interitum illorum, fit terror. Terrae enim in mundo spirituali sunt quoad faciem similes terris in mundo naturali (260); sed quia terrae ibi, sicut omnia alia in illo mundo, sunt ex origine spirituali, ideo secundum statum Ecclesiae habitatorum super illis mutantur, et dum pervertitur status Ecclesiae, commoventur et tremiscunt, imo subsidunt et emoventur loco: quod ita factum sit cum Ultimum Judicium instabat et fiebat, videri potest in Opusculo de Ultimo Judicio. Ex his constare potest, quid significatur per "terrae motus," "concussiones" et "commotiones," in sequentibus locis:

"Erunt Pestes, Fames, Terrae motus in variis locis," (Matthaeus 24:7; 1 Marcus 13:8; Luca 21:11);

illa ibi dicta sunt de Ultimo Judicio.

"In igne indignationis loquar, si non in die illo fuerit Terrae motus magnus, Ut contremiscat omnis homo super faciebus terrae, et evertantur montes," (Ezechiel 38:19-20); 2

"Factus est Terrae motus magnus, qualis non factus est, ex quo homines facti sunt super terra," (Apocalypsis 16:18);

"Commovebo Caelum, et Commovebitur Terra e loco suo, in indignatione Jehovae Zebaoth," (Esaias 13:13); 1

"Concussa sunt fundamenta terrae, Commovendo Commota est Terra, quia gravis super illam praevaricatio ejus," (Esaias 24:18-20);

"Concussa et Commota est Terra, et fundamenta montium, quia exarsit Ipsi," (Psalm. 18:8 (B.A. 7)); 4

"Montes Contremiscunt coram Jehovah, et Petrae Evertuntur," (Nahum 1:5-6).

(Similiter alibi, ut Jeremias 10:10; 49:21; Joel 2:10; Haggaeus 2:6-7; Apocalypsis 11:19; et alibi.)

Sed haec intelligenda sunt fieri in mundo spirituali, non autem in mundo naturali; in hoc significant talia quae supra dicta sunt.

Footnotes:

1. 7 pro "8"

2. 19, 20 pro "18, 19, 20"

4. 8 pro "17, 18"

  
/ 962