From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #702

Study this Passage

  
/ 962  
  

702. "Spiritus tres immundos similes ranis," significat quod orirentur merae ratiocinationes et cupiditates falsificandi vera. -Per "spiritus" significantur hic similia quae per daemones, quoniam mox dicitur quod essent "spiritus daemonum;" et per "daemones" significantur cupiditates falsificandi vera (458); per "tres" significantur omnia (400, 505), hic itaque mere; per "ranas" significantur ratiocinationes ex cupiditatibus, quia coaxant, et prurigines sunt: ex his patet quod per "spiritus tres immundos si miles ranis" significentur merae ratiocinationes et cupiditates falsificandi vera. Per "ranas" hic non aliud significatur quam quod per "ranas Aegypti," quia devastatio Ecclesiae apud Aegyptios per miracula facta aeque describitur; de quibus ita apud Mosen:

"Extendit Aharon manum suam super aquas Aegypti, et ascendit Rana, et operuit terram; et postea remotae sunt ranae, et tantum in flumine supererant," (Exodus 8:1-10 (B.A. 5-14); Psalm. 78:45; Psalm. 105:30).

Quod ranae productae fuerint ex aquis Aegypti, et superessent in flumine, erat quia aquae in Aegypto, et imprimis aquae fluminis ibi, significabant falsa doctrinae ex quibus ratiocinati sunt.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #458

Study this Passage

  
/ 962  
  

458. "Ut non adorarent daemonia," significat quod sic in malis concupiscentiarum suarum sint, et unum faciant cum sui similibus in Inferno. - Per "daemonia" significantur concupiscentiae mali oriundae ex amore mundi; causa est, quia in Inferno illi vocantur daemones qui in illis concupiscentiis sunt; et quoque homines qui in iisdem sunt, fiunt daemones post mortem. Est quoque conjunctio talium hominum cum illis; unusquisque enim homo conjunctus est spiritibus quoad affectiones, usque adeo ut unum faciant. Ex quibus patet, quot "adorare daemonia" sit litare concupiscentiis illis ex amore illorum. Qui itaque solam fidem invocat, sicut religionis suae caput, aut sicut suum idolum, ille quia non inquirit aliquod malum apud se quod dicat peccatum et ideo non vult illud per paenitentiam removere, manet in illo; et quia omne malum ex concupiscentiis conflatum est, et non est nisi quam fasciculus concupiscentiarum, sequitur quod qui non inquirit aliquod malum apud se, ac fugit illud ut peccatum contra Deum, quod unice fit per paenitentiam fiat post mortem daemon. Non aliud per "daemones" et "daemonia" quam tales concupiscentiae, significantur in sequentibus locis:

"Sacrificant Daemonibus, Deo non," (Deuteronomius 32:17);

Filii Israelis "non sacrificabunt 1 amplius Daemonibus, post quos scortati sunt," (Leviticus 17:7; Psalm. 106:37);

"Occurrent Tziim cum Ijim, et Daemon sylvestris socio suo obviabit," (Esaias 34:14);

"Cubabunt 2 ibi Tziim, et implebuntur Domus eorum Ochim, et habitabunt ibi Filiae noctuae, et Daemones sylvestres saltabunt ibi," (Esaias 13:21);

per "Tziim," "Ijim," "Ochim," "Filias noctuae," significantur variae concupiscentiae; "Daemones sylvestres" sunt concupiscentiae quales Priaporum et Satyrorum.

"Babylon facta est habitaculum Daemonum, et custodia omnis spiritus immundi," (Apocalypsis 18:2).

Daemones, quos Dominus ejecit, fuerant tales concupiscentiae cum vixerunt in mundo (De quibus Matthaeus 8:16, 28; 9:32-33; 10:8; 12:22; 15:22; Marcus 1:32, 34; 3 Luca 4:33-37, 41; 8:2, 26-40; 9:1, 37-42, 49; 5 13:32). 4

Footnotes:

1. sacrificabunt pro "sacrificabant"

2. Cubabunt pro "Cantabunt"

3. 32, 34 pro "32, 33, 34"

4. 33-37 pro "33 ad 38"

5. 37-42, 49 pro "37 ad 44 ad 50"

  
/ 962