From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #701

Study this Passage

  
/ 962  
  

701. (Vers. 13.) "Et vidi ex ore Draconis, et ex ore Bestiae, et ex ore Pseudoprophetae," significat perceptum ex theologia fundata super doctrina de Trinitate personarum Divinitatis, et super doctrina justificationis per solam Fidem sine Operibus Legis. - Per "os" significatur doctrina, et inde praedicatio et sermo (453, 574); per "Draconem" significatur agnitio trium Deorum, et justificationis per solam Fidem, et inde devastatio Ecclesiae (537); per "Bestiam ex Mari," quae hic intelligitur, significantur externae Ecclesiae homines qui in illa agnitione et fide sunt (567, 576, 577, 601); per "Pseudoprophetam" significantur internae Ecclesiae homines, qui docent ex illis doctrinis theologiam; Pseudopropheta non prius nominatus est, sed "Bestia de Terra" nunc ita vocatur (594). Nunc quia omnia illa significantur per "Draconem," "Bestiam ex Mari" et "Pseudoprophetam," qui hic est "Bestia e Terra," sequitur, quod per "vidi ex ore Draconis et ex ore Bestiae et ex ore Pseudoprophetae" significetur perceptum quod ex theologia fundata super doctrina Trinitatis personarum Divinitatis, et super doctrina justificationis per solam Fidem sine Operibus Legis.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #453

Study this Passage

  
/ 962  
  

453. (Vers. 18.) "Ex tribus his occisa est tertia pars hominum; ex igne et ex fumo et ex sulphure exeunte ex omnibus illorum," significat quod ex illis sit, quod homines Ecclesiae pereant. - Quod "occisa sit tertia pars hominum," significat quod homines Ecclesiae ex tribus illis, de quibus nunc supra (452), pereant; per "occidi" enim significatur spiritualiter occidi, quod est quoad animam perire; et per "tertiam partem" significantur omnes qui in illis falsis sunt, ut supra saepius; quid per "ignem," "fumum," et "sulphur," et quid per "exire ex oribus illorum" significatur, videatur mox supra (452). Ex falsis illis est, quod in toto Orbe Christiano nesciatur, quod "ignis," de quo hic, sit amor sui et mundi, et quod ille amor sit Diabolus; tum quod "fumus" ex illo igne sit fastus propriae intelligentiae, et quod ille fastus sit Satanas; ut et quod "sulphur" ab illo igne per illum fastum accensum sint concupiscentiae mali et falsi; et quod hae concupiscentiae sint turba Diaboli et Satanae, ex qua Infernum et cum illa nesciuntur, non potest sciri quid peccatum; peccatum enim omne suum jucundum et amoenum trahit ex illis.

  
/ 962