From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #7

Study this Passage

  
/ 962  
  

7. "Quaecunque vidit,"' significat illustrationem illorum in omnibus quae in hac Revelatione sunt. Per "quaecunque vidit," in sensu spirituali non intelligitur quae Johannes vidit, illa erant solum Visiones, sed quae vident illi qui per Johannem intelliguntur, qui sunt qui in bono vitae ex charitate et ejus fide sunt, ut supra dictum est; hi vident in Visionibus Johannis arcana de Ecclesiae statu, non ita cum ipsi illa legunt, sed cum vident illa revelata. Praeterea videre significat intelligere, quare etiam in communi loquela dicitur, quod videat illam rem, et quod videat quod veritas sit; est enim visus homini quoad ejus spiritum, aeque ac est ei visus quoad ejus corpus, sed homo spiritu suo videt spiritualia quia ex luce Caeli, at corpore naturalia quia ex luce mundi, et spiritualia sunt res, at naturalia sunt formae illarum; visus spiritus hominis est qui vocatur Intellectus. Ex his patet, quid per "quaecunque vidit," in spirituali sensu intelligitur, similiter in sequentibus, ubi dicitur quod viderit.

  
/ 962  
  

The Bible

 

Matthaeus 7:22-23

Study

      

22 Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ?

23 Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem.