From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #697

Study this Passage

  
/ 962  
  

697. (Vers. 11) "Et blasphemarunt Deum Caeli prae molestiis suis significat quod non agnoscere potuerint Dominum Solum esse Deum Caeli et Terrae propter repugnantias ex interioribus falsis is et malis, oriundis ex dogmatico sola Fide agnito et recepto. - Per "blasphemare Deum Caeli" significatur negare aut non agnoscere Dominum Solum esse Deum Caeli et Terrae (571, 582); per "molestias" significantur molestiae agnoscendi id, ut supra (696), ita repugnantiae ex interioribus falsis, nam quod repugnat hoc molestum est; "molestiae" praedicantur de falsis; per "ulcera" significantur interiora mala, ut supra (678); et quia interiora mala ac falsa oriuntur ex dogmatico de sola Fide agnito et recepto, ideo etiam hoc significatur.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #696

Study this Passage

  
/ 962  
  

696. "Et mandebant linguas suas prae molestia," significat quod non sustinerent vera. - Per "molestiam" non intelligitur molestia ex falsis; haec illis non aliquam molestiam faciunt; sed intelligitur molestia ex veris, ita quod non sustineant illa: per "mandere linguas" significatur non velle audire vera, per "linguam" enim significatur confessio veri, quia lingua inservit cogitationi pro loquela, ac spiritualiter pro confessione; per "mandere linguam" significatur detinere cogitationem ab audiendis veris. Quod hoc per "mandere linguam" significetur, non potest confirmari ex Verbo, quia ibi non legitur; sed datum est id scire ab experientia in mundo spirituali; ibi dum aliquis loquitur vera fidei, spiritus qui non sustinent audire vera retinent linguas suas per dentes, et quoque mordent inducunt aliis linguas suas et labia dentibus tangere, et hoc usque ad molestiam: ex his nunc patet, quod per "mandebant 1 linguas suas prae molestia" significetur quod non sustinerent vera. Quod lingua, ut organum loquelae, significet cogitationem et confessionem, et quoque doctrinam veri, videatur supra (282). 2

Footnotes:

1. mandebant pro "lambebant"

2. 282 pro "182"

  
/ 962