From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #692

Study this Passage

  
/ 962  
  

692. (Vers. 9.) "Et aestuaverunt homines aestu magno, at blasphemarunt Nomen Dei habentis potestatem super plagas has," significat quod propter jucundum amoris sui oriundum ex gravibus concupiscentiis malorum non agnoverint Divinitatem Humani Domini, a Quo tamen influit omne bonum amoris et verum fidei. - Per "aestum" significantur concupiscentiae malorum, quae sunt in amore sui et ejus jucundo (382, 691); inde per "aestuare aestu magno" significatur in gravibus concupiscentiis esse, et sic in jucundo amoris: per "blasphemare Nomen Dei" significatur negare aut non agnoscere Divinitatem Humani Domini, nec sanctitatem Verbi (571, 582); "blasphemare" est negare aut non agnoscere, ac "Nomen Dei" est Divinum Humanum Domini et simul Verbum (584); per "habere potestatem super plagas" significatur quod ab Ipso influat omne bonum amoris et verum fidei, per quae removentur mala et falsa (673, 680). 1 Et quia septem Angeli habentes septem plagas exiverunt e Templo Tabernaculi Testimonii, (Apocalypsis 15:5-6), et per "Templum Tabernaculi Testimonii" significatur intimum Caeli, ubi Dominus in Sua Sanctitate in Verbo et in lege quae Decalogus, est (669), et inde factus est influxus, qui per "effundere plagas" significatur (676) 2 , constat quod per "Deum habentem potestatem super plagas," intelligatur Dominus a Quo. Paucis dicetur qualis Amor sui est: jucundum ejus excedit omne jucundum in mundo, est enim conflatum ex meris concupiscentiis malorum, et unaquaevis concupiscentia exspirat suum jucundum. Omnis homo in hoc jucundum nascitur; et quia id adigit mentem hominis ad jugiter cogitandum de se, detrahit illam ad cogitandum de Deo et de proximo nisi a se, et de se; quare nisi Deus faveat concupiscentiis ejus, irascitur Deo, sicut irascitur proximo qui non favet. Jucundum illud cum crescit, facit ut homo non possit cogitare supra se, sed infra se, immergit enim mentem in proprium corporis sui: inde homo fit successive sensualis; et homo sensualis loquitur tono alto et elato de mundanis et civilibus, sed non potest loqui de Deo et de Divinis, nisi solum ex memoria. Si persona civilis est, agnoscit naturam pro creatrice, et propriam prudentiam pro gubernatrice, et Deum negat; si homo sacerdos est, loquitur de Deo et de Divinis ex memoria, etiam tono alto et elato, sed corde parum credit illa.

Footnotes:

1. 680 pro "687"

2. 676 pro "679"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #680

Study this Passage

  
/ 962  
  

680. (Vers. 3.) "Et secundus Angelus effudit phialam suam super mare," significat influxum veri et boni a Domino apud' illos in Ecclesia Reformatorum, qui in externis ejus sunt, et in fide illa, et vocantur Laici - Per "effundere phialam" significatur influxus veri et boni a Domino (676, 677); per "mare" significatur externum Ecclesiae, proinde illi qui in externis ejus sunt, dum per "terram" significatur internum Ecclesiae, ita illi qui in internis ejus sunt (398, 403, 404, 420, 470, 677); 1 hi sunt qui vocantur Laici et in fide illa.

Footnotes:

1. 677 pro "477"

  
/ 962